Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 1223
Unproofread scanNot analysed yet
Melinum Lucij pręceptoris, ad scabros &corre sos angulos, intensos pruritus, oculos humectos, omnemque hebetudinem uisus, cicatrices etiam &cal los exterens. Cerussae, croci, sing. drac. xxiiij. am moniaci thymiamatis, salis ammoniaci, nardi Indicae, opij, myrrhae, omphacij, sing. drach. vi. gummi drach. xxiiij. Excipiantur aqua pluuiali. Quae Archigenes ad oculos affe ctos scripserit Oculorum affeIn fluxionibus oculorum primo conuenit cibi ctibus remedia atque potionis parcitas, aquae potus, ac maxim ib Archigene rei uenereae abstinentia. Subducatur aluus, &f scripta. cies assiduè primum multa frigida, dein oxycrato abluatur. Fugiant odores acres, &pulueres, fumumque, &tum solis, tum lucernarum splendorem Si augescat fluxio, dolorque accedat, confert etiam phlebotomia. Circa frontem porrò &tempora conueniunt medicamenta astringentia. At super oculos lana pura oui candido madefacta imponatur: aut oui assi luteum, aut melilotum in passo coctum. Omnia enim ex astringentium gene re in principijs conferunt. Ad plagas illata Oculorum plaoculis facit columbinus sanguis instillatus, &gis quae opitulen praesertim is qui ex teneris pennis exprimitur tur Candidum etiam oui eodem modo in oculum instillatum, ac praeterea lana exceptum, &supernè impositum. Prodest etiam melilotum coctum cum uino, impositumque. Ad tumores ex plaga in oculis ortos ualde conuenit fomentum per mollem spongiam aceto diluto madentem. Ad palpebrarum defluuia, aeruginis tritae par tem unam, ammoniaci thymiamatis tantundem trita imponito. Ad inutiles atque pungentes palpebrarum pilos. Vbi auulsi fuerint, illinito sanguinem cimicum, &non renascentur: aut chamae leonem albam &tritam, cui uiridium ranarum sanguis sit mistus, inungito. Offuscationem om nem, incipientemque suffusionem, sanat fel omne, cum marrubij succo ac melle Attico. Ad prerygia. Chalcanthi, &salis ammoniaci aequales partes: gummi dimidium: cum aceto in collyria formato, illinitoque