Latin
GALENI PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 1230-2
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI DE compositione medicamentorum secundum locos, liber VI. Vamuis plurimum inter est, ex uiuane aliquis Quoce, an ex libris discat, non tamen paruum commodum studiosis ex commentarijs accedit: ob idque ad hosce conscribendos me accin- 4 xi, quum rationalis auxiliorum inuentio praestet illi, quae soli experientiae innititur. Igitur in stomaticis pharmacis, de quibus agere in praesenti com mentario est animus, primus medendi scopus est communis omnium partium inflammatarum: secundus autem, proprius illius cui medemur Porrò inflammationes, ex influxu calidi sanguinis fiunt: qui repellendus est, nisi uereamur ipsum ad partem aliquam principem recursurum atque illic grauiorem aliquem morbum excita50 turum. Vtimur igitur uenae sectione, &purgatio ne, &clysteribus, etiam inedia, ubi totum corpus plethoricum, aut cacochymum extiterit. Si ue rò neutrum sit horum, statim properamus ad curationem per localia remedia. Impossibile autem est, pharmaco ritè uti eum, qui uim ipsius non co gnorit, secundum quam auxiliatur. Porrò medicaminum repellentium genus, quibus utimur in principijs inflammationum, in materia refrigerantium consistit: quorum sanè ea quae a –60 stringendi natura prędita sunt, efficaciorem uim habent, ad ocyus repellendum influxum. Inest quippe ipsis statim etiam facultas cogendi &den sandi superficiem corporis cui admouentur. Communis itaque scopus in oris inflammationibus est, prohibendi eos dum incipiunt. Secundus autem ab ipsa particula sumitur, quum sciamus longè rariorem atque molliorem esse oris tunicam, cute qua uniuersum integitur corpus.