# Epitome Galeni operum 1235

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1235

Quin & succus nucum ubi cum solo melle paratur, gustui suauis existit: itemque mustum ex uuis acerbio ribus pressum, si rhus in id conijciatur, optimum pharmacum redditur. Ad eas uerò inflammationes quae multa astrictione indigent, austerorum punicorum, aut cotoneorum, aut utrorumque succus, melli admistus, saepe mihi fuit satis. Singulis autem horum succorum licet omphacium adijcere. Vehementissimum medicamen reddetur, si punica integra tundas unà cum corticibus, indeque succum exprimas atque hoc magis si acerba fuerint. Acerbissimum etiam fiet, si ad punicorum austerorum ita tusorum succum, omphacium superaddatur cum mo derato melle. Praestantius adhuc reddes pharmacum, si tota contusa punica mala, passo cocta ex colaueris. Ne uerò ualde exasperet, glycyrrhizae succum admiscens, conficies optimum pharmacum. Si quid uerò induratum appareat, ijs succis qui me dias facultates sortiuntur, inijcies aliquid, dun coquuntur, ex pulegio, aut thymo, aut origano, hyssopo, mentha, aut calamintha: dein colabis, & habebis optimum medicamen. Quòd si calidius efficere uelis, piper addes. Omnibus tamen si glycyrrhizae succus addatur, melius pharmacum efficiet. De crustis. In calidis & humidis corporis partibus, qualis est os, ex quacunque tandem causa fuerit exulcera. tum, citò putredo oboritur. Ad cuius ulcera for tissimis saepe uti cogimur medicamentis. Atqui fortissima sunt, quae escharam instar cauterij excitant. In externis igitur corporis partibus, ubi parti curandae crusta fuerit inducta, à fortibus su persedemus pharmacis, transgredientes ad detersoria, quae escharas tollunt. In ijs uerò quae in ore excitatae sunt escharis, tutius mihi uidetur esse ad miscere ad exteriora pharmaca, alia quaedam for tiora, & quę per se admota, crustas etiam inurerent Melli itaque maxima extergendi ui prędito, crustisi ca medicamenta immiscemus: quemadmodum ac sordida quae in corporis cuticula oriuntur, misce re illi leuiter extergentia solemus, ut thus, eruum, iridem, aristolochiam, & alia id genus. Porrò An dromachus, ad oris crustas, ex nucibus pineis, amylo, alumine scisso, flore rosarum, croco, & mel le, composuit optimum stomaticum. Critonis ad oris crustas medicamentum. Misyos torrefacti drach. iij. mellis optimi cythos sex: misceto & utitor. Idem etiam praestat chalcitis assata cum melleArchigenis ad crustas oris remedia Commodissimum est stercus canum, altorum ossibus, ex melle illitum: quod etiam in angina at xiliat. Aut rhus Syriacus ex melle. Aut hirundi num ustarum & stercoris humani par modus cum melle illitus. Aut hepatis lupi aridi cochlearia duo trita bibenda dato. Ego uerò medicamen ex rhoe damno, quòd astringentis sit facultatis, qua minimè crustis conuenit. At hepar lupinum cupato rio mistum, ad hepaticas etiam bibitur affectiones Sorani stomaticum ad crustas, foetentesque gingiuas & humore praegnantes Misyos usti drachmas viij. iridis Illyricae drachmas iiij. croci drach. j. Trita in pyxide lignea reponidibzy G Google Acerbissima ste matica conficien li ratio. Induratis inflan mationib. apta stomatica.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
