# Epitome Galeni operum 1236-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1236-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1236-2

Miscellas medicaminum aliquam do esse vtiliore simplicium vsu Aluminis on nia genera exi mie astringun Chalcanthi facultas. Medicament. omnia respecti ad aliquid tur vtilia tum no xia dici reponito, & tum per se, tum ex melle utitor. Aliud nomine Anthera. Iridis Illyricae, sandarachae, cyperi, sing. drach iiij. aluminis scissi, croci, crocomagmatis, singul drach. ij. tritis & mistis utitor. Stomaticum Heraclidis Tarentini ad uehementes putredines oris atque reli qui corporis. Chalcitidis partem. calcis uiuae tantundem auripigmenti partem dimidiam: tritis & mixtis utitor. Aliud. Florum rosarum drach. iiij. alu minis scissi, gallae, sing. drach. ij. myrrhae drach. ij. trita melli misceto, utitorque. Quidam sale mace rato in aceto, resiccatoque, utunt. Si haec remedia putredo ipsa respuat, utendum cauterio est: postes uerò colluendum ulcus praedictis, imponendaque an thera, donec crustae abscedant De columella Caruncula illa quae ad extremum oris dependens cernitur, à ueteribus quidem gargareon, & 20 cion, hoc est, gurgulio & columna: à neotericis au tem cionis, hoc est, columella, uocatur: cuius sanè affectionem quandam, staphylen, hoc est, uuam dicimus. Raro tamen affectio haec circa columel lam contingit, licet ea saepe inflammetur. Et sanè quemadmodum in alijs omnibus, in quibus ex humorum influxu contingit morbus, sic etiam hic prima auxilia debent fluxionem ipsam repellere quare astringentis sint facultatis oportet: uerùm si quidem influxus sit moderatus, moderatè astrin- 30 gentis, quam priuatim austeram uocant: si uerò uehementior, acerbę. Ambę quippe facultates astrin gunt, sed debilius austera, uehementius acerba, Porrò moderatae collutiones fiunt ex palmularum, rosarum, pampinorum uitis, rubi, canirubi, aspalathi, cyperi, cytinorum, siliquarum, radicum mo ri, hypocistidis, malorum austerorum, pirorum acerborum, ac sorborum decocto. His fortiora sun myrti & baccarum eius decoctum, & ex acerbis cotoneis malis, & uirgultorum tenerorum ilicis, 40 arbuti, smilacis, fagi, & ipsarum glandium: mespilorum item, & cornorum, & fructus memaecili. Generosissimum autem est decoctum gallarum, & rhois culinarij, & coriarij, fructusque myricae, & Aegyptiae spinae. Ex his singula tum per se, tum etiam mixtim cocta ex aqua, gargarizare oportet. Mirum enim quàm mixturę ipsorum utiliores saepe fiunt ipso simplici usu. Quin & arida etiam columella insperguntur. Iam uerò moderatè astringunt etiam lapis Ageratus, aloe, cyperus, flos iunci odorati, se radixque nardi Indicę. Eximiè astringunt omnia alu minis genera: scissum uerò inter ea tenuiorum est partium, & ob id utilius. At atramentum sutorium uehementem astringendi uim possidet: non est ta men expers calfactoriae: ob idque putrilaginosis u ceribus conuenit. Caeterum gurgulionem exaspi rat, etiamsi iam scirrhum contraxerit. Corrumpun tur autem succi omnino, si absque melle reponantur: aut resiccantur, si plurimum fuerint cocti. Nonnull tantam ariditatem asciscunt, ut conteri queant. Ta 60 les sunt hypocistidis, uuae acerbae, glycyrrhizae, & centaurij succus. Ridiculum autem est quęrere, inter duo eiusdem generis pharmaca, utrum sit ipsorum prae stantius. Omnia siquidem medicamenta respectu a aliquid tum utilia, tum noxia dicunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
