# Epitome Galeni operum 1237.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1237.1 to 1237.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1237.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1237.1

Quocirca si pronunciaueris pharmaca nihil esse sola per se, rectè dixeris: nihil enim sunt, nisi nacta fuerint utentem rectè. Si uero contrà, pharmaca deorum esse manus fatearis, similiter rectè dices. Iuuant quip pe maximè, si is qui eis utitur, in rationali methode fuerit exercitatus, atque natura prudens. Porrò mi stura pharmacorum eiusdem generis, mediorum pharmacorum usus fit gratia: ob idque semper duo con traria medicamenta in unoquoque affectu uos habere operae precium duco: quę quidem permiscen do, multis pharmacis abundabitis. Quum autem rarò quis affectionem inueniat, quae (exempli gra tia) solis discussorijs, aut repulsorijs indigeat, cogimur etiam saepe diuersi generis medicamenta miscere: quemadmodum ubi cum repellentibus aut anodynis discussoria confundimus: ut si gurgulione inflammato, ad alumen iridem misceamus Illyricam, aut farinam eruinam, aut thus, aut myrrham. Etenim quum discussoria sint multa, est semper à mitioribus auspicandum: quandoquidem inflammata exasperantur ab acribus Quae Archigenes scripsit ad gurguliones inflammatos Vua laxata, succum Cyrenaicum dissolutum illi ne: aut gallam tritam cum sale: aut ipsum sal disso lutum: aut lycij radicem tritam: aut omphacium cu melle. Si fortius medicamentum uis, atramenti su torij, squamae aeris, aluminis scissi, misyos, myrrhae, gallae, aequas partes tritas, ac uino exceptas il line. In principio tamen sale non est priuatim utendum, sicuti nec Cyrenaica lachryma: sed ubi columellę inflammatio iudurata iam fuerit. De gurgi lionis autem inflammatione sic Hippocrates disserit Gurguliones cum periculo excindunt, uruntur, ac resiccantur, quamdiu rubri fuerint & magni: quo ten pore alijs artibus graciles sunt reddendi. Quum ue rò totum id quod appellant uuam, abscesserit, ex re mum autem gurgulionis majus, liuidumque reddi tum fuerit, superior uerò pars tenuior, tunc sanè intrepidè curationi admoliendae sunt manus. Quę scripserit Archigenes ad uigentem inflam mationem gurgulionis & tonsillarum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
