# Epitome Galeni operum 1237.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 1237.5 to 1237.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1237.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1237.5

Si uerò in uigorem affectio peruenerit, subducatur aluus, aut calidam lotionem furfurum gar garizet, aut prisanae succum, aut passum tepidum aut radicis dulcis decoctum cum passo & hyssopo: aut ficus uino incoctas: aut succum prisanae, in quo uuę sint passae incoctae. Magnopere iuuan tur, si amygdalinum oleum in aures infundens, forinsecus spongijs expressis leniter foueris. Quin & omelysis ex cruda hordeacea farina imponen da: aut ex farina seminis lini aut foenigręci. Quòd si iam propè ad suppurationem accedere tonsillę uideantur, coadiuuare assiduè per ficuum decoctum oportet, propemodumque incessanter id gargarism exhibere, similiterque aquam mulsuum calidam. At si nihil tale apparuerit, augescat autem malum ita ut aegri uix transglutire possint, ac suffocationis principium sit nobis suspectum, aluus forti clyste re, aut glande subducenda est, & secanda cubit uena, cucurbitaeque cum scarificatione collo ac mento affigendae. Fomentis etiam & cataplasmatis ro bustioribus est frequentius utendum, gargaris misque assiduis. Quod si ne his quidem remedijs mi tescat morbus, sed augeatur indies, uenae sub lingu secentur, aut iuxta angulos oculorum, atque illa quae in fronte consistit. Illinatur autem assiduè fel tar Pharmaca nihil sant sola. Pharmaca ess deorum manus Discussorijs miioribus cur sit in principiis vtendum, vbi di gerere est opus. Surgulioni inflammato reme dia secundum Archigenem. Surgulionis affecti curatio secundum Hippo cratem Gurgulionis inflammati curatio secundum

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
