# Epitome Galeni operum 124.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 124.1 to 124.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.1

FORMATIONE LIB. bro, quum nec uoluntario motu aut actione, nec sensu ullo aut exteriori aut interno habeat opus. Posterius itaque circa tertium temporis ordinem, tum cerebrum, tum omnia circa faciem sunt effor mata, quo tempore uniuersae partes ad perfectionem suijpsius structurae peruenerunt. Manifestum est autem, quòd capitis os posterius omnibus alijs ossibus congelatur, confirmaturque & ob id iuxta sinciput adeo tenue & imbecille est, ut in recens editis puellis motum cerebri non solùm tactu, sed uisu etiam deprehendamus. Et iam quartum tempus adest à primo conceptu, in quo partes iuxta mo rum posterius formatae corroborantur: quam ol rem sanè infantes actiones animae nutritiuae robustissimas possident. Secundam in illis sibi uen dicant sedem actiones profectae à corde. Debilissi mae uerò sunt quę procedunt à cerebro, quum ne moueri, nec stare firmiter ualeant, tantum abest ut ratiocinari. Postremum omnium os capitis ipsis cor roboratur, & enascunt dentes, & calua pilosa redditur. Postea uerò unà cum organis absolutae animę facultates, actiones suas obeunt. Arterias igitur & uenas, necessum est primas omnium ex semine ge neratas esse. At circa facultates uitam nostram administrantes & gubernantes, ratio ipsa postrema omnium & sit, & absoluitur: quae quidem felici ter dispensat res hominum, ubi uniuersa anima iuxta naturam habet: infeliciter uerò, quum prae ter naturam emota fuerit. Iam uerò unde nam con poris actiones oriantur, facilè ex dignotionibus liquet. Prima igitur dignotio ex praecisis, aut laqueo interceptis arterijs & neruis est, in quibus partes quidem ex altera laquei parte, uidentur proprias obire actiones, ex altera uerò eas prorsus amittere: ut si medulla spinalis (exempli gratia) cir ca aliquem spinae locum fuerit dissecta, nerui quidem qui supra regionem spinae, ipsi medullae incumbentis, sauciatam oriuntur, tum motum, tum sensum conseruare uidentur: qui uerò infra, omnes utrunqu amittunt. Vnde liquet, eas facultates ipsi spinali medullę supernè ex cerebro influere.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
