# Epitome Galeni operum 124.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 124.5 to 124.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.5

Similiter quum arteria quocunque aliquo uinculo excepta, id quidem quod ex ipsa supra laqueum continuum cordi est, pulsare, ueluti antea, appareat, altera uerò pars infra laqueum statim pulsu priuetur: conspicuum sanè etiam hinc est, arterijs principium motus ex corde esse. Ad haec, medullae quidem spinalis ac neruorum, per omnia eadem, quae cerebri, substantia existit: quemadmodum & continentium ipsa tegminum eadem etiam est cum inuolucris ambientibus cerebrum. Arteriarum uerò substantia, ni hil, ne propè quidem, cordis habet: quemadmodi neque uenarum, hepatis. De origine autem heparit dis uenae, dubitant sectorię artis periti. Rationa bile autem est coniectare, principia uenarum in utero, similia esse extremitatibus radicum plantarum: stipiti uerò cuipiam, uenam per umbilicum in hepar procedentem assimilari: atque omnes deinde uenarum extremitates, quae in animali uidentur, ramulis, & non radicibus, con similem proportionem habere. Semen igitur opificis rationem habet, à quo uasa, per quae sanguis è praegnante attrahitur ad uiscerum generatio nem, omnium prima generabuntur. Secunda au tem ab his, hepar, & cor, ueluti fundamentum domus tized b Caluariam pos alia omnia oss. compingi Infantibus inesse robustissimas naturales actiones: animales autem ad modum imbecil Las Arteriae & venae primae om nium ex semine oriuntur Ratio, postrema omnium & sit, & absoluitur Ratio quando feliciter sito fun ratur munere. Actiones corporis vnde oriantur, dignotio. Cerebrum demittere motricem facultaten spinae. Cer esse principtum motus arteriSulist. antia cere bri, neruorum, & spinalis medullae, eadem Hepatitidis venae consideratio. Semen habere ra tionem opificis.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
