# Epitome Galeni operum 1240-3

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1240-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1240-3

GALENI PERGAMENI DE compositione medicamentorum secundum partes, lib. VII. De affectionibus contingentibus circa respirationis organa. Sperę arteriae pharmaca, mos est appellare arteriaca. Vocant enim arteriam asperam, Auiam illam quae ducit à larynge ad pulmones, ex cartilaginosis corpusculis, bronchis dictis, conflatam: unde etiam tota arteria, interdum dicitur bronchos. Vestit autem ipsam intrinsecus quaedam crassa membrana, quam ob crassitudinem nonnulli tunicam nominant. Scripserunt porrò ueteres multa & diuersa medicamenta ad affectus organorum respirationis: ad uocemque tum interceptam, tum rau cam. Etenim ubi instrumenta uocis ab humiditate uehementius atque tenacius impacta fuerint imbu ta, uox intercipitur: quum uerò moderarius humecta sunt, oboritur raucedo. Organa uocis quum di co, intellige arteriam, & laryngem, & pharyngem, siue epiglottida. Qui igitur ex uehementi clamore uocem amplius oblaesam habent, ijs similis quaedam affectio contingit in illa tunica asperę arterię interna, ei quae manibus, cruribusque, & musculis, ubi plurimum laborarunt. Caeterùm curationis genus euariat. Siquidem crura & manus confricare per oleum licet, quum per cutem in adiacentes musculos penetrare ipsius possit facultas. Iuxta asperam uerò arteriam cartilagines post cutem sitae, prohibent in subiectam pelliculam transitum facultatis unguentorum mollientium. Itaque auxiliorum materia congruentium respirationis organis, quum ab alijs peren da est, tum etiam à balneis dulcium aquarum, cibisque 40 & lenibus, & laxantibus. Si qua uerò aspredo sen tiatur, cibis utendum est* qui diutius haereant par tibus quae cum loco affecto commercium habent. Est enim una, eademque sibi continua & cohaerens tunica, quae pharyngem, laryngem, gulam, & interna ipsius asperae arteriae uestit, obducitque. Quare cibi congruentes tunc erunt, qui ex lacte, amylo, alica, ouis, & libis dulciarijs constant. Si uerò per haec non curetur affectio ipsa, inuenta sunt à medicis pharmaca sub lingua tenenda, ob idque hypoglot 50 tides appellata: quę eadem facultate cum arteria. cis uocatis praedita, ex uino Theraeo, gummi, tragacantha, & glycyrrhiza conflantur: quę laeuigan quidem reprimuntque omnes asperitates, quicquid uerò reliqui est ex inflammatione, concoquunt, & citò persanant. Qui autem pharmacum linguę subdet, patiens sit laboris oportet, ut ipsum paula tim liquescens, in laryngem excipiat, renitens interim tussi, si qua excitari uideatur. Impossibile ta men est, ut hi claram uocem elidant, citra usum 60 pharmacorum absque acrimonia extergentium: qualia sunt faba fresa elixa, prisana, ac semen lini torrefactum. His magis detergunt resina terebinthina, thusque, ac despumatum mel, & amygdalae amarae: quemadmodum istis rursus fortiora sunt farina erui, semen hormini, radix iridis, panacisque. Caete rùm his omnibus uina mollia, & passum Creticum, Voci aut impeditae, aut raucae, & Theraeum, & Scybelites, & sapa, & decoctum caob inflammatas ricarum, conueniunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
