# Epitome Galeni operum 1241.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1241.1 to 1241.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1241.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1241.1

Est autem ab affectionis pris affectiones circipio, usque ad finem eiusdem, paulatim progredien ca laryngem, aut dum à leuissimis tum cibis, tum medicamentis, ad asperam arteriam ea quae discuriant detergantque uehementius. Igitur obortas, qualivictus et mediprimi ordinis sunt tragacantha, gummi, samius acinae ratio conster, amylum, sorbitio ex alica & trago, lac, panes ueniat. dulciarij, oua sorbilia, sesama, & nuces pineę, quas strobilos uocant. Ab his autem deinceps est buty rum, & glycyrrhizae decoctum: id quod praestiterit ad sapam ex musto, uel ad Creticum passum miscere, rursusque coquere. Haec itaque in affectionibus inflammatis circa arteriam atque laryngem ortis commoda in principio sunt, donec moderata inflanmatio fiat: ac prae omnibus à uini potu hoc tempore abstinendum est. Quum uerò moderatior fa cta inflammatio fuerit, uinum dulce Theraeum, aut Scybelite bibere licet: quo tempore etiam butyrum est aptum, & sorbitio ex amygdalis, necnon ex lacte & melle diutius coctis, amyloque iniecto, aut siligine. Qua sanè uictus ratione inflammatio quidem ipsa sedatur: relinquitur tamen humiditas multa, ob quam impossibile est claram uocem proferri. Quare transire tunc conuenit ab his edulijs, ad omnia ex melle cocta, & ad fabam fresam elixam, & prisanam, & brassicam, & porrum probè coctum. Similiter etiam pharmacorum usus idoneus est, quo tempore inflammatio aut aspredo praecellunt, eorum quae detinentur sub lin gua: post haec magis detergentia & resiccantia exhibemus: idque gradatim facimus, donec ad ea quae acredinis nonnihil sortiuntur, perueniamus. Deinceps igitur ex arteriacis quae à ueteribus prodita sunt eligens praestantiora, huic methodo adijciam: quae quidem nec discernere, nec ijs probè uti poterit, qui in commentarijs simplicium medicamentorum accuratè non fuerit exercitatus. De arteriacis ab Andromacho scriptis Arteriaca, hoc Thuris, myrrhae, croci, fing. drach. j. scillę drac. est, ad affectus ij. passi Cretici sextar. iij. Scilla in passo coquitur organorum vodonec inspissetur passum: dein scilla abiecta, in cis et respiratio sperguntur reliqua: sitque eclecton, hoc est, delingi nis congruentia, bile pharmacum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
