# Epitome Galeni operum 1247

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1247

Caeterùm curatio ambarum affectionum aliquid commune ha bet, aliquid priuatum, & alteri tantum proprium. Conmune quidem utrisque est, ut absumatur redundantia humoris affectiones gignentis: proprium, affectioni quidem uiscidorum humorum, ut per attenuantia & extergentia pharmaca dissipentur: ei uerò quae propter tumorem accidit, ut per attenuantia & exiccantia eadem consumptio fiat: quae curatio rursus omnibus in profundo abscessibus conmunis existit. Vini itaque potus ambabus competit. Omnis autem potus modicus sit in ijs qui ali Potiam esse debe re modicum ij cubi abscessum habent: multus contrà, in illis quiquibus organa bus uiscidis & crassis succis sunt obturata bron respirationis al chia. Quippe pharmaca eiusmodi repurgantia hualiquo tumore mores, tusses necessariò excitant: non uerò facile angustantur: con tra multum ilper sputum reijcitur, quod expurgatum est, nimilis, quibus bron rum ob crassitudinem: quapropter humectatione chia à crassis e multa opus habet, quo efferatur facilè viscidis succis ob Quae scripserit Asclepiades ad dysstruantur. pnoicos. Scillae crudae succum exprimito, eique parem At Dyspnoeae reme tici mellis mensuram addito, & ad prunas admota dia ab Asclepia de scripta. coquito. Dato inde & ante & post cibum mystri mensuram. Aliud. Origani drach. viij. comae thy mi, iridis Illyricae, calaminthae siccae, piperis albi anisi torrefacti, singul. tantundem. Cribrata melle cocto excipito. Dato nucis ponticae magnitudinem. Aliud. Vuae passae Rhodiae, exacinatae acetabulum: foenigraeci loti tantundem: aquae plu uiae sextarium j. Coquito donec dissoluantur, & liquorem excolatum reponito. Ex hoc praebete assiduè, & iuxta singulas irritationes, cyathi men suram calfactam. Aliud. Anisi, sulfuris uiui, utriusque quadrantem: ammoniaci thymiamatis, castorij melanthij, singul. drach. iiij. aqua diluta in catapotia cogito, unumque in aceti mulsi cyathis tribus propinato. Haec omnia sunt ab Asclepiade scripta illis, quibus pulmonis bronchia crassis & uiscidis humoribus sunt referta. At uerò abscessus qui attenuantibus & resiccantibus opus habent, ma ximè gaudent aromatum facultatibus, quae & tenuium partium sunt, & resiccatoriae, praeter hoc quòd calfaciunt. Porrò ijs qui propriè orthopnoi. ci & asthmatici nominantur, pharmaca conueScillinum a niunt secantia citra calfactionem: ob idque iuuancetum orthopnotur maximè ab scillitico aceto, necnon ab scilla, & cis & asthma ab aceto mulso, eodemque scillitico. Quemadmoticis maximè edem autem in hac affectione uehementer cauenpitulatur dum est, ne calfaciamus, propterea quòd uiscidi & crassi succi non modò non iuuantur, sed offen duntur etiam usu calfacientium: eodem modo quae ualde refrigerant sunt omnino uitanda Quae pharmaca scripserit ad eiusmodi affe ctiones Andromachus. Ad dyspnoeam. Sulfuris uiui drach. j. Sem. rutę Dyspnoeae reme syluestris tantundem: aristolochiae, absinthij, am- dia Andromachi. moniaci thymiamatis, abrotoni, sing. drach. iiij trita cum aceto in catapotia fabarum instar redigito. Dato mane tria, & uesperi totidem. Aliud. Ammoniaci thymiamatis, abrotoni, sing. drach. ij. sulfuris uiui drach. j. formato cum aqua pastillos, & cum aquae mulsae cyathis tribus praebeto. Aliud. Scillae, sulfuris uiui, bituminis, sing. partem unam. Dantur obol. iij.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
