Latin
GALENI PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 1248-2
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI DE compositione medicamentorum secundum partes, lib. VIII. De pharmacis congruentibus ori uentriculi. Orrò difficillimum est, ad ueritatem eos reuocare, qui sese alicui sectę seruiliter addixerunt At qui prudentes sunt, ueritatisque ardenti de siderio tenentur, ij (ut spero) custodient ea quae à 10 natura nobis ueluti iudicandi instrumenta concessa sunt, ad actionum uitae cognitionem, Expe rientiam nempe &Rationem: quorum semper al terum, ad perfectam disciplinam, altero indiget. Etenim falsę opiniones animos hominum praeoc cupantes, non solùm surdos, sed adeò etiam cęcos efficiunt, ut uidere nequeant, quae ab alijs conspicuè cernuntur. Proinde fit, ut complures Empirici, nec pauci etiam ex ijs qui sese Methodicos iactant, per pharmaca relaxantia curantes inflammationes oris uentriculi &hepatis (quae miscellam astringentium desiderant) aegros omneis ad unum occidant, atque in exitium adigant. Quippe nisi facultatem quae firmitudinem addat, in illarum partium affectibus ad relaxantia per misceas, uita in discrimen uocatur. Igitur astringentia omnia quae ad illarum partium affectus, partim emplastris atque ceratis mista adhibentur extrinsecus, partim intus uorantur impraesentiarum ea ipse indicabo, auspicatus ab ijs quae conueniunt in flammationibus: quòd maximè in ipsis aegri periclitentur. CERATVM ergo quo assiduè utor, ex aloe, mastiche, cera pontica, &unguente nardino constat. Cęterùm ad unciam unam mer suralem nardini olei, hyeme quidem octo, aestate autem septem cerae partes induntur. Liquatis igitur in duplici uase, refrigeratisque &derasis, addes aloes &mastiches, reductorum in pollinem, utriusque drachmamj. &quandoque plus, sic tamen u ad sesquidrachmam non progrediaris. Quòd si am 40 pliori opus sit astrictione, nimirum tanta imbecil litate existente, ut uentriculus retinere cibos non possit, addes drachmam unam omphacij: id quod primò inijci debet in cerati praeparatione. Similiter licebit absinthij succum miscere, quandoque etiam ambo: sicuti &terrium hypocistidis, &quartum oenanthes. Quin &rhois succum non rare admiscui. Cerati tamen augenda est copia, iuxta proportionem numeri aliorum pharmacorum. At inueteratis atque induratis inflammationibus magis uaria conueniunt pharmaca, &quae ex aromatis quippiam habeant, nonnihilque etiam emollientium atque digerentium sortiantur: cuius modi est quod ex meliloto conficitur, congruens omnibus iuxta praecordia inflammatis. Porrò os uentriculi, nonnulli hodie communiter stomachum nominant: quam partem olim frequentius cardiam, hoc est, cor, appellabant: unde uox cardialgia est deducta, quę minimè quidem cordis, sed oris uentriculi dolorem &mordicationem significat. Fiunt quippe in ipso tum morsus, tum inexplebi lis fames, ut interdum etiam nauseosae dispositiones: in quibus omnibus communis quidam adstrin gentium pharmacorum usus inuentus est: admista autem sunt plerisque ipsorum calfacientia simul &resiccantia, Verùm affectus in profundo sitos ut cognoscamus, maximis utamur coniecturis est opus: ob idque utilissima Medicae artis pars est quae cognitionem ipsorum indicat. Quum igitur octo sint in singulis partibus intemperantiae corporis: atque hae omnes aut secundum solas nudas qualitates gignantur, aut accedente alicuius humoris complexu: certè earum singulae per contrarias qualitates sunt reducendae ad mediocritatem.