Latin
FORMATIONE LIB
Galenus, Epitome Galeni operum 125-2
Unproofread scanNot analysed yet
ta corpus fingenGA. domus: quo tempore &alia quaedam finguntur tum his uicina, tum inter haec &uterum sita. Quando uerò neque iuxta quantitatem, neque iuxta qualitatem, substantia partium permanet, nimirum defluxu ipsarum magno quotidie fiente &qualitate item multiformiter uariante, auxilio utique inter se mutuo opus habent, quo &euacua tum rursus expleatur, &quod uariatum est, con rigatur. Cor igitur postquam respiratione fue rit priuatum, ipsum moueri cessat, &cum ipso toum animal perit. Priuatur autem respiratione non solùm strangulatis, aut ob inflammationem partium circa asperae arteriae summum, ob turato meatu respirationis, sed &neruis thoracem mouentibus malè affectis, quorum omnium principium est medulla spinalis, ueluti cerebrum il lius. Quemadmodum igit cerebrum cordi utile est per neruos thoracem mouens, quo distento qui dem inspiratio contingit, contracto autem expiratio: eodem modo cerebro cor usum aliquem ac praestat, necnon his hepar. Caeterùm propter hepar generati sunt renes, &uesicae duae: quarum ltera bilis susceptrix in ipsum uiscus adnata est, altera uerò, quae lotium excipit, iuxta renes locatur. At faeculenta huius uisceris excrementa repurgat lien. Quòd uerò &uenter hepati alimentum pręcoquat, &intestinorum obuolutio gratia distributionis sit facta, admodum est perspicuum. Porrò simul ut nata sunt animalia, ipsis particulis corporis suus usus adest. Apparet autem unum quodque animal illa corporis parte sese ad uindictam parare, quae alias supereminet: ut uitulus quidem fronte impetere, priusquàm cornua innascantur: pullus equinus calcitrare, nondum solidis ungulis: id quod uidetur ostendere, animam utentem particulis, nosse ipsarum utilitatem, ut quae ipsa illas construxit, &non ab alio factis utatur. Vnum tamen solum est, quod mihi uidetur artem opificis nostri manife stè indicare: quam ipsam artem si quis ingenuo &40 libero intueatur animo, impossibile est ut brutae ac rationis experti fortunę eam deferat. Quum enim sint in corpore nostro musculi multò plures, quàm à quibus partes circa uoluntarias actiones mouentur, unusquisque ipsorum &figuram decentem habet, &magnitudinem, &caput &finem, &positionem, &nerui, uenaeque &arteriae insitionem, ita ut pro magnitudine &loco insitionis, haec ipsa quadrent. Atqui si trecen tarum partium structurae singulae, decem habeant scopos, appareantque omnes partes ritè abso lutae, omnes utique scopi ter mille numero fient. Quum autem ęqualis etiam sit numerus musculo rum in sinistris partibus ad eos qui in dextris sunt, ueluti etiam arteriarum ad arterias, &uenaru ad uenas, ac denique neruorum ad neruos, utiqu psi ter mille scopi geminabuntur. Idem etiam in ossibus est, pluribus existentibus ducentis. Nam &in his, singulorum scopi plures quàm quadraginta fiunt: quos geminatos palam est plu res futuros octonis millibus. Eadem ars &circa omnia uiscera existit, &omnino circa quancun que partem: ut si quis structurae scopos numeret in aliquot decies millenarios, numerus ipsori excrescat. Hos itaque scopos haudquaquam ip