Latin
1259.1 to 1259.4
Galenus, Epitome Galeni operum 1259.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Conueniunt autem ictericis ex inflamma to hepate, quęcunque sanant inflammationes: quemad modum etiam ijs qui ex obturatione, omnia quae stre nuè extergent, etiam si medicamentosam substantiam calidamque facultatem sortiantur. Si uerò obstructio simul &inflammatio coeant, laxantibus simulque ex tergentibus opus erit Ad ictericos absque febri, medicamen Andromachi In colocynthidis calicem uinum fundito, calfacitoque &bibendum dato: subducit enim aluum. Aliud. Adianti obolos iij. nardi obolos ij. absinhij drac. j. myrrhę obol. iij. Passo excipito, instarque auellanę nucis ex aquę cyathis duobus porrigito. Asclepiadis remedia ad ictericos. Cichorij succi cyathos vj. febrientib. per se dato: febre uerò carentibus, cum uini cyathis tribus. Aliud. Anchusae tenuissimè tritae cochlearia ij. cum aqua potabili exhibe. Aliud Nicerati, urinam ciens. Cicerum siccorum sextarium j. roris marini manipulum: aquae sextarios vi. foeniculi manipulum j. rad. asparagorum palustrium, manipulum j Decoctum excolatum porrigito assiduè, febrientibus quidem simpliciter, febri autem carentibus ex uino diluto. Aliud. Asari, absinthij, utriusque drac. viij. seminis anisi, foeniculi, apij, amygdalarum amararum repurgatarum, sing. drac. iiij. Aqua subigito, atque pastillos formato, ex quibus drac. j. cum uini mulsi cyathis tribus non febrientibus exhibeto. Errhinon trahens bilem per nares. Nasturtij &roris marini uiridium succum, aut tlaterium cum lacte muliebri tritum, infundito laribus, atque attrahere iubeto Archigenis remedia ad ictericos. Chelidoniae herbę succum cum uino aut aqua mulsa propina. Vel adianti, uel rubię radicis obo los tres, cum aqua mulsa exhibe. Aut fellis ursini cyathum bibendum dato. Aut stercoris canini albi sextantem, cum mellis quadrante ad triduum bibendum dato. Aut adianti, &menthae, &rubiae parem mensuram in aqua feruefacito, &heminam inde bibendam exhibeto, diutius ad solem insola to, sitientique &anheloso, quò post acceptum potum exudet: quippe statim transmutat colorem. De splenis affectibus Quum autem omnes corporis partes familia rem sibijpsis ex uenis humorem trahant, lien certè id quod ueluti faex sanguinis est, ex qua gignitur atra bilis, ad sui alimoniam asciscit: unde hoc uiscus minimo negocio contrahere sibi scirrhum es narum, sanguine nimirum in uenis ipsius obtur: to, &ob crassitudinem nec excerni, nec discuti fa cilè potente.