# Epitome Galeni operum 1293.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 1293.5 to 1293.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1293.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1293.5

Taceo singulares tuas istas animi dotes, pru dentiam, temperantiam, lenitatem morum, constantiam, multijugamque omnium disciplinarum peritiam, quae nos adducunt, vt non minori admiratione, quàm amore, te prosequamur. Meritò igitur ob hasce tam insignes virtutes, quibus conspicuus eras, reuerendiß. & illustriß. in Christo Pater, D. D. Ioannes à Toleto, Cardinalis Burgensis (iudicio cuius exquisitißimo non solent placere nisi optima) ex Salmanticensi Academia, in qua olim cum maxima laude & gloria profitebaris artem Medi cam, simul & Astronomiam, te allectum, nec vulgari conditione honestatum, vnà secum abduxit Romam. Qua in vrbe, quanta cum dexteritate, studio & pietate, artem Medicam exerceres, abundè exploratum habens Paulus III. P. M. Vitrò accersiuit te, ascripsitque inter primarios Medicos suos, summisque tandem vitae ornamentis auxit, atque locupletauit. Qui quidem non secus tua dicta amplexatur, acquiescitque consilijs tuis, ac si illa ab Apolline acceperit. Vt igitur eò vnde digressa est, nostra reuocetur oratio, En mittimus tibi ceu strenulam quandam, Galeni Pergameni vitam, per quem ip se tantum honoris & dignitatis es consequutus. Quam quidem vbi diligenter perlegeris, non modò non poenitebit te propensionis, qua in illum hactenus indulgentißimus fuisti, sed etiam multò ardentius posthac amore illius inflammaberis. Vale vir ornatiss. pergeque, vt coepisti, de ingenuis artibus ac disciplinis mereri optimè. Venetijs, quarto nonas Aprilis, M. D. XLVIII. OO.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
