Latin
EX IPSO GALENO, TVM EX HIERONYMO
Galenus, Epitome Galeni operum 1294.9
Unproofread scanNot analysed yet
Cognita igitur summa peritia illius, atque in curandis aegris rara quadam dexteritate, pontifex Pergamenus prouinciam gladiatores curandi soli ipsi credidit, quum vix annum vigesimum nonum attingeret: quod sane munus antea ijs tantùm delegabatur, qui aetate, ac longo rerum vsu prouecti essent. Caeterùm non diu illic commoratus, quòd seditio quaedam esset inter Pergamenses oborta, Romam profectus est: Vbi ob incomparabilem doctrinam suam &probitatem, fuit statim notus &familiaris totius ciuitatis primoribus.