# Epitome Galeni operum 1294.9

Galenus, Epitome Galeni operum, EX IPSO GALENO, TVM EX HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1294.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1294.9

Cognita igitur summa peritia illius, atque in curandis aegris rara quadam dexteritate, pontifex Pergamenus prouinciam gladiatores curandi soli ipsi credidit, quum vix annum vigesimum nonum attingeret: quod sane munus antea ijs tantùm delegabatur, qui aetate, ac longo rerum vsu prouecti essent. Caeterùm non diu illic commoratus, quòd seditio quaedam esset inter Pergamenses oborta, Romam profectus est: Vbi ob incomparabilem doctrinam suam & probitatem, fuit statim notus & familiaris totius ciuitatis primoribus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
