# Epitome Galeni operum 1295.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1295.1 to 1295.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1295.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1295.1

In primis siquidem Eudemum Peripateticum, magni nominis virum, laborantem quatana triplici, ob peßimè administratam theriacem ab alijs Medicis, iamque ingrauescentem aetate, ac media hyeme, restituit, tempestiuo vsu eiusdem antidoti adhibito: praedixitque omnia quae euentura essent: id quod nomen illius, existimationemque per totam vrbem plurimum auxit, sic tamen vt inuidia pari etiam gradu cresceret. Postea ad Iusti vxorem vocatus, quae absque manifesta occasione consumebatur, ex pulsu eam non modò amare, sed quem deperiret etiam, miro quodam artificio deprehendit. Simili etiam industria diuitis cuiusdam seruum, non ex morbo, sed metu, quod corum quae administrauerat, pro dignitate reddere rationem non poterat, contabescere agnouit. Restituit etiam Boëthi vxorem, diutino fluore muliebri, & quem alij Medici non potuerant cohibere, laborantem. Ob quam quidem solicitudinem, aureos quadringentos, aequipollentes mille coronatis solaribus, Boethus ad illum misit, ipsumque per totam Vrbem summis laudibus extulit. At verò annum iam tricesimum septimum agens, vbi audiuit patriae seditionem sedatam, partim quidem vt suos necessarios inuiseret, partim vt Romanorum Medicorum declinaret odia & insidias, simulans se proficisci in Campaniam (ne fortè ab amicis detineretur) reuersus Pergamum est. Sed non multo interiecto tempore, à Marco Aurelio & Lucio, Romanis Imperatoribus, reuocatus, eo nomine vt sequeretur expeditionem, quam instituerant aduersus Germanos, Romam inuitus redijt. Quò dum peruenit, multis tandem precibus impetrauit à Marco Aurelio Antonino (qui aequus, pius, facilis, & clementißimus erat) vt liceret sibi manere Romae, expectareque illic reditum ipsius Antonini à bello: intelligens nimirum quantopere abhorrerent Musae ab strepitu armorum. Memor autem prauitatis Medicorum atque philosophorum Romae degentium, quan diu Marcus Aurelius abfuit, apud Commodum, filium illius primogenitum, sese continuit, qui extra Vrbem educabatur sub Pitholao: cui etiam fuerat ab Imperatore iniunctum, vt si quando puer aegrotaret, Galenum accerseret, quò illi ferret manus auxiliatrices. Eo igitur tempore plurimum ocij nactus, varios commentarios conscripsit, ad philosophiam Medicinamque spectantes. Quum autem interim febre corriperetur Commodus, ex pulsu agnouit faucium inflammationem causam illius extitisse: ac proinde congruis remedijs vsus, à phlegmone & febre confestim eum liberauit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
