Latin
1296.1 to 1296.4
Galenus, Epitome Galeni operum 1296.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit autem perpetuò iam inde à pueritia sua, moribus innocentißimis praeditus, adeoque blandus &mitis, vt nunquam propria manu famulos verberarit, ne lapsos quidem: sed tum minis, tum paternis admonitionibus, peccata semper eorum correxerit: irascentis impetum nihil differre ab insania &furore praedicans. In disputando tamen adeò grauis atque seuerus extitit, vt nunquam non suis antagonistis pudorem, sibi gloriam maximam conciliarit. Praetereo admirandam illam docendi facilitatem, puritatem atque elegantiam sermonis, sententiarum pondus &altitudinem, creberrimam historiarum atque exemplorum copiam, summum denique diuidendi, demonstrandique, artificium: quibus nimirum omnibus adeò accuratè Naturam rerum expreßit, adeò illam oratione exornauit, vt verus interpres eius solus ipse dici mereatur. Fuit porrò adeò constans atque inconcussus animo, vt ob nullam fuerit vnquam rerum vicißitudinem consternatus: sed fortunam &infortunium, honorem &contumeliam, sanitatem &morbum, pari semper alacritate exceperit. Gloriam &popularem auram sic perpetuò neglexit, vt ne libris quidem suis praescribi suum nomen sit passus. Quippe multitudinis laudem, commodum instrumentum nonnullis viuentibus aliquando esse dicebat: mortuis autem, nihil omnino prodesse: imò uerò nec viuentium quibusdam: quum eis qui plurimum philosophiae indulgerent, non paruo impedimento esset apud vulgus fama, ipsos videlicet à rebus pulcherrimis plus iusto transuersos auferens. Quocirca, ceu diuino quodam afflatus numine, vulgarem illam gloriam contempsit, veritatisque solo studio flagrauit, nullam esse nec honestiorem, nec diuiniorem posseßionem existimans. Tam studiosus autem fuit hu manae salutis, vt quum vel maximè optaret insignem illam sapientiam atque doctrinam suam facere vniuersis communem, veritus tamen fuerit exprimere, describereque pharmaca deleteria, ne quis fortè peßimus sycophanta in perniciem nostram illis abuteretur. Quo etiam nomine varios modos adulterandi medicamenta, sibi notos suppreßit, ne videlicet ansam &occasionem circum. ueniendi nos imposturis, daret flagitiosis &fraudulentis hominibus, si qui id genus artem in lucro ponerent. Extant eius pietatis amorisque argumenta complura, in deos, in parentes, in patriam, in artem ipsam, in vniuersum denique humanum genus.