# Epitome Galeni operum 1296.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 1296.5 to 1296.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1296.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1296.5

Dei quippe iustitiam, vim, & prouidentiam agnoscit, suspicit, maximaque cum reuerentia admiratur, quum aliàs, tum praecipuè in commentarijs de vsu particularum humani corporis, quos tanquam hymnos quosdam, Deo consecrauit: hoc esse sacrificium illi acceptißimum censens, non si ei hecatombas, victimasque offerret quispiam cruentas, aut casiam & thura accenderet, sed si mysteria illius, operaque, primum quidem ipse cognosceret, expenderetque, postea verò alijs communicaret: in quorum ignoratione profitebatur summam impietatem consistere. Iam verò parentis sui cùm in alijs plerisque locis mentionem honori ficentißimam faciat, tum vel maximè in commentario de cognoscendis, curandisque animi affectibus, illum commendat vnicè: quod sanè opus, veluti encomiasticum paternarum virtutum est. Patriam autem, conciuesque suos, tanto est prosequutus amore, vt quò eorum vsui inseruiret, fauores Imperatorum, amplißimaque stipendia neglexerit: idque meritò. Nam quum maiori ex parte nemo sit patriae acceptiis (sic siquidem natura comparatum hominibus est, vt peregrina quidem & aduentitia ingenia admirentur: sua verò, domesticaque, ob familiarem vsum, despiciant) Gale. num certè Pergamenses tam studiose colebant, & obseruabant, vt ipsum & seruatorem suum, & Patrem patriae, omnes communiore vocarent: neque id iniuria. Siquidem non modò curabat sedulò, vt suorum ciuium rectè valerent corpora, sed quemadmodum legislator atque philosophus summus, etiam erat solicitus, vt eorum animi optimis documentis instituerentur. Quocirca varios commentarios conscripsit, ad excolenda iuuentutis ingenia admodum salutares. Conciliauit autem sibi maximè plebis animos, quòd medicamentis simplicibus, vulgaribusque, & quae minimo negocio parari apud quemuis possent, plurimum vtens, eorum quos suscipiebat curandos, minimè facultates opprimeret: contrà quàm faciunt hac nostra aetate plurimi pharmacorum aggeratores eximij, qui Vt admirandam suam illam sapientiam ostentent, adeò miscere sacra profanis assolent, vt quem morbum facilè depellere posset interdum radicula vnica commodè administrata, eum saepenumero varia indigestaque, ac longè petita medicamentorum congerie, alant, foueant, adaugeant.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
