# Epitome Galeni operum 1297.7

Galenus, Epitome Galeni operum, EX IPSO GALENO, TVM EX HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1297.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1297.7

sic ait: Galenum Philosophum & Medicum singularem, cuius scientißima & plurima extant ingenij monumenta, quae geminam sapiunt eruditionem, memoriae proditum à nonnullis est, CXL. vixisse annos, tantaque in cibo & potu abstinentia vsum, vt ad satietatem nunquam comederit, biberitue, nec crudum quicquam gustarit. Vnde sit factum, vt odoriferum sem per anhelitum spiraret: sed, quod longè apud me mirabilius est, citra vllam omnino affectionem, sola defecerit senectute, quod est in humanis rarißimum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
