# Epitome Galeni operum 1299.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 1299.1 to 1299.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.1

PRETES: QUIBVS VARII LOCI, IN QUOS HACTE nus impegerunt lectores, & explicantur, & summa fide restituuntur: Andrea Lacuna Secobiensi, Doctore NCedico, milite sancti Petri, autore. ILLVSTRISSIMO ET SAPIENTISSIMO VIRO, D. D. DIdaco Furtado à Mendozza, apud Paulum III. P. M. Oratori Cęsareo, longè uigilantissimo, Andreas Lacuna Secobiensis, Doctor Medicus, miles S. Petri S. P. D. od non perinde nostros lapsus cernamus, ac errata aliorum perspicimus, in causa est quidem ἡ φιλαυτία, Vir illustriß. Nam cùm vnusquisque caecutiat erga eam rem quam amat (vt sensisse diuinus ille Plato videtur) cuncti autem se omnium maximè diligant: optima ratione contingit, vt de se nemo rectè iudicium ferat. Idcirco pulchrè, mea quidem sententia, dictum est illud, Gestare nos duplicem manticam è collo suspensam: vnam quidem antè, alienorum: alteram verò post, nostrorum errorum plenam: ac proinde nos, peccatis proprijs relictis, ad aliena, quae obiecta semper oculis sunt, examinanda inclinari. Quanquam sanè qui studio veritatis inuestigandae, non autem laedendi quempiam, id faciunt, adhibitaque omni moderatione: ij certè non venia modò, sed summa etiam laude sunt digni. Non desunt tamen nonnulli malè feriati, qui ex alienis contumelijs gloriam sibi aucupantes, in viros eruditos & candidos, quique nihil vnquam tam habuerunt in votis, quàm vt reipub. literariae prodessent, veluti in proditores patriae, in contemptores diuorum, communesque humani generis hostes, acerbè simul & impudenter, vel leuißima ex occasione inuehantur: cùm deberent potius illis bene precari, ob egregiè in communem vsum nauatam ope ram. Inhumanum quippe, maximeque ferinum est, eos qui vt communia studia iuuarent, sese obiecerunt sycophantarum calumnijs, ob multa quidem ac varia, quae ex Graeca in Latinam linouam fidelißimè transtulerunt, non cumulare suis iustis laudibus: ob paucula verò in quibus sunt lapsi humanitiis, pro bris & conuicijs opprimere.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
