# Epitome Galeni operum 1300.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 1300.1 to 1300.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1300.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1300.1

Quanquam animus hauddubiè est, vbi ocium fuerimus nacti, quaecunque à nobis conscripta citra perfectum iudicium sunt, ea omnia recoquere, reuocareque ad limam accuratiorem: idque patrum grauißimorum exemplo, qui vel in sacris literis, in quibus maiori cum periculo erratur, retractare propria scripta non dubitarunt. Quod si quis interim vir doctus iuxta & syncerus, vel in hisce nostris annotationibus, vel in alijs omnibus, quae aliàs à nobis sunt exarata, meliora in medium produxerit, ego primus omnium illa amplexabor, eique immortales gratias habebo, nec minores, quàm si mihi laboranti graui ophthalmia, oculorum aciem restituisset: modò eo vtatur candore & modestia, quae viros philosophos decet, veritatisque amantißimos. Semper nanque à moribus Erasistrataeorum abhorrui: qui adeò pertinaciter suam tuebantur haeresim, vt censerent patriam potius prodendam esse, quàm proprium dogma. Quòd verò hic praesens labor mihi institutus non fuerit, vt ostentarem inge nium, aut vigilijs hominum doctißimorum detraherem, sed vt publicae vtilitati consulerem, rationemque redderem diligentiae praestitae in condenda Galeni Epitome, nouit quidem ille, qui animorum est scri tator, Deus opt. max. Porrò vt idipsum lucubrationum quod est, sub splendore nominis tui publicarem, me occasiones variae impulerunt, vir clarißime. Vna & potißima, vt amor ille ardentißimus, qui inter Excellentiam tuam, & illustrißimum atque reuerendiß. D. D. Franciscum à Bouadilla & Men dozza, Cardinalem Caurien. patronumque meum non vulgarem, indies magisque consolidescit, ex hoc argumento innotesceret cunctis, simulque obseruantia mea in vtrunque. Secunda, vt vitiligatorum calumnijs ianuam detrectandi obserarem, tutumque à rabidorum me canum morsibus redderem. Quippe verisimile est, quae tibi semel sunt consecrata, tuaeque protectioni se crediderunt, ea veluti in asylo quodam intemerato iam esse: cum nemo futurus sit adeò temerarius aut impudens, ut istam Amputudinem tuam, autoritatemque summan, non reuereatur. Tertia quae me illexit causa est, qua ducti studiosi omnes, te vnicum protectorem Musarum, doctorum hominum patrem, promotoremque ingenuarum omnium disciplinarum, nunquam non confitentur: nempe multijuga ista eruditio tua, feruentißimusque sapientiae amor, claritudini generis, prudentiae, humanitatique coniunctus: vt interim singularem ad omnia ingenij tui promptitudinem, admirandamque in agendis rebus dexteritatem praeteream. Quas insignes virtutes (quae rarò in vnum conspirant) in te cumulatas sentiens CAROLVS V. Caesar, indies con credit tibi maxima molimina rerum: quae adeò feliciter consilio & sapientia tua illi confecta & expedita reddis, vt diuino planè ingenio praeditus esse videaris: id quod etiamnum praedicare de te illustrißimus hic Venetorum senatus non desinit: qui & lugeret hodie recessum tuum, nisi illustriß.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
