Latin
AD LECTOREM
Galenus, Epitome Galeni operum 1304
Unproofread scanNot analysed yet
Quod est: &hiare cum stertore Pag. At (dicet fortè quispiam) non assequimur men te ea fieri: nam nec palpebrarum motum semper, &c. Quo in loco Galenus respondet ad obiectio nem tacitam. Ac proinde ita debemus legere: At (dicet fortè quispiam) non assequimur mente ea fieri. Neque etiam (supple, dicemus nos) palpebrarum motui semper adhibes mentem, &c. ac sic sanè sententia illa euadit perspicua. Tu interim consule graecum exemplar. Lib. I. de semine. IAnus Cornarius: Attractoriam quidem familiarium, per quam attracturum, &alteraturum, alimentumque sibi facturum erat: expulsoriam autem alienorum &superfluorum. Sic autem habet graecus uetustus codex: nam impressi sunt deprauati: ἐλκτικὴν καὶ τῶν οἰκείων, ἢ δὲ καθέξειν τε καὶ ἀλλοιώσειν ἔμελ λε· καὶ ἡ τροφὴν ἑαυτῷ ποιύσασθαι, τῶν ἀλλοτρίων δὲ καὶ πε ειττῶν ἀποκριτικὴν. Quod est uertendum: Attractri cem quidem, familiarium: &qua etiam retenturum erat, quaque alteraturum, &sibi nutrimentum facturum: ac denique alienorum, superfluorumque excretricem. Galenus siquidem impraesentiarum quatuor illas facultares, maximè inter se distinctas, ascribit semini: nec uult ipsum per attractricem, aut alterare, aut sibi alimentum conficere: id quod dictu esset planè ridiculum: cùm nimirum singulis earum facultatum sit suum munus proprium, nullaque alterius operationem usurpet. Attractricis quippe, est attrahere: retentricis, retinere &constringere: alteratricis, alterare &concoquere: expultricis denique, aliena &superuacanea expellere: id quod satis superque à Galeno demonstratum uidetur, quum in alijs locis, rum uel maximè in commentarijs de naturalibus facultatibus. Pag. Vertit in hunc modum: cui caeteri interpretes suffragantur: Et ob id sanguini facillimum est carnem fieri: difficillimum uerò membranae, &ner uo, &uenae, &arteriae, &tunicae. Graecè legitur: καὶ διὰ τοῦτο τῷ αἵματι ῥᾶστον μὲν γένεσθαι σαρκὶ, χαλεπώτερον δʼ ὑμένι, καὶ νσύρῳ καὶ βλεσι, καὶ ἀρτηρίᾳ, καὶ χιτῶνι. Quod est uertendum: Idcirco facillimum quidem est sanguini, fieri carnem: difficilius autem membranam, &neruum, &uenam, &arteriam, &tunicam. Docet quippe eo in loco Galenus, ipsas particulas solidas uix posse confici ex sanguine, carnem autem facillimè: cùm nimirum illae quidem, à semine: haec autem à sanguine, o riginem nanciscantur. Pag. Continetur autem in testibus seminarius humor. Et paulò post: Trahunt igitur etiam testes seminarium humorem. Vtrobique autem graeca exemplaria habent: ὀῤῥῶδιν ὑγρευ.