# Epitome Galeni operum 1304

Galenus, Epitome Galeni operum, AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1304

Quod est: & hiare cum stertore Pag. At (dicet fortè quispiam) non assequimur men te ea fieri: nam nec palpebrarum motum semper, &c. Quo in loco Galenus respondet ad obiectio nem tacitam. Ac proinde ita debemus legere: At (dicet fortè quispiam) non assequimur mente ea fieri. Neque etiam (supple, dicemus nos) palpebrarum motui semper adhibes mentem, &c. ac sic sanè sententia illa euadit perspicua. Tu interim consule graecum exemplar. Lib. I. de semine. IAnus Cornarius: Attractoriam quidem familiarium, per quam attracturum, & alteraturum, alimentumque sibi facturum erat: expulsoriam autem alienorum & superfluorum. Sic autem habet graecus uetustus codex: nam impressi sunt deprauati: ἐλκτικὴν καὶ τῶν οἰκείων, ἢ δὲ καθέξειν τε καὶ ἀλλοιώσειν ἔμελ λε· καὶ ἡ τροφὴν ἑαυτῷ ποιύσασθαι, τῶν ἀλλοτρίων δὲ καὶ πε ειττῶν ἀποκριτικὴν. Quod est uertendum: Attractri cem quidem, familiarium: & qua etiam retenturum erat, quaque alteraturum, & sibi nutrimentum facturum: ac denique alienorum, superfluorumque excretricem. Galenus siquidem impraesentiarum quatuor illas facultares, maximè inter se distinctas, ascribit semini: nec uult ipsum per attractricem, aut alterare, aut sibi alimentum conficere: id quod dictu esset planè ridiculum: cùm nimirum singulis earum facultatum sit suum munus proprium, nullaque alterius operationem usurpet. Attractricis quippe, est attrahere: retentricis, retinere & constringere: alteratricis, alterare & concoquere: expultricis denique, aliena & superuacanea expellere: id quod satis superque à Galeno demonstratum uidetur, quum in alijs locis, rum uel maximè in commentarijs de naturalibus facultatibus. Pag. Vertit in hunc modum: cui caeteri interpretes suffragantur: Et ob id sanguini facillimum est carnem fieri: difficillimum uerò membranae, & ner uo, & uenae, & arteriae, & tunicae. Graecè legitur: καὶ διὰ τοῦτο τῷ αἵματι ῥᾶστον μὲν γένεσθαι σαρκὶ, χαλεπώτερον δʼ ὑμένι, καὶ νσύρῳ καὶ βλεσι, καὶ ἀρτηρίᾳ, καὶ χιτῶνι. Quod est uertendum: Idcirco facillimum quidem est sanguini, fieri carnem: difficilius autem membranam, & neruum, & uenam, & arteriam, & tunicam. Docet quippe eo in loco Galenus, ipsas particulas solidas uix posse confici ex sanguine, carnem autem facillimè: cùm nimirum illae quidem, à semine: haec autem à sanguine, o riginem nanciscantur. Pag. Continetur autem in testibus seminarius humor. Et paulò post: Trahunt igitur etiam testes seminarium humorem. Vtrobique autem graeca exemplaria habent: ὀῤῥῶδιν ὑγρευ.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
