Latin
1307.1 to 1307.4
Galenus, Epitome Galeni operum 1307.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod uertimus: Non tamen ipsi cordis corpori pericardios haec tunica connexa est: uerùm circa alias quidem omnes illius partes, haud parua quaedam regio intermedia est, motui cordis accommodata: ad basim uerò suijpsius, quae sanè (ut iam exposuimus) est circulus, exortis ab illo uasis annectitur Pag Lib. VIII. Andernacus: Quemadmodum etiam si in contractione thoracis per sectiones inaniti, aere extrinsecus illapso, eas obturaueris, respirarabit confestim animal. Graecè: ὥσπεργι καὶ ἐν ἐν τῇ συσολῇ τοῦ θώρακος ἐκκονώθεντος διὰ τῶν τομῶν τοῖ παριμπεπτωκότος ἔρωθον ἀρος, φράζους αὐτὰς, ἄὐαπν σύσαι τι καὶ φωνύσει παραχρῆμα τὸ ζωον. Quod sic clarius uertitur: Quemadmodum si in contractione tho racis inaniti, aëre per sectiones elapso, obstruxe ris ipsas sectiones, respirabit, uocemque edet confestim animal. Pagina 241. Nam intercostalibus musculis uehementer hoc tempore protensis. Graecè autem legitur: θροτικκομένην. Hoc est: Contractis, aut, concidentibus Quae manifestam sui inspectionem efficit. Graecè legitur: σαφοῦ τὴν δὲ αὐτοῦ θιαν ἐργαζόμενος. Hoc est: Manifestam per se inspectionem faciens. Quibus uerbis Galenus significat, ubi per ana tomen, costas succingens membrana, sola &sim plex relicta fuerit, nempe liberata à costis &mu iculis: facilè nos per ipsam, ceu per cornu quoddam aut uitrum, inspecturos interna uiscera. Ibidem. At manifestior adhuc speculatio sit, quum in diaphragmate nudato, peritonaei uertex auelli tur. Graecè: σαφιστέρα δὲ ἔτι τεῦδι γίγνεται δια κατὰ τὸ διάφραγμα γυμνωσιν, ἀποδερομένης τοῦς κορυρῆς τοῦ περ rorans. Nempe: Manifestior autem adhuc fit speculatio per diaphragma nudatum, ubi peritonęi uertex auulsus fuerit Lib. IX. Andernacus: Dum igitur membranae cerebri plexus ossibus quae ambiunt detegis, subinde quippiam abrumpitur. Graecus codex habet: in αὐτῇ μὲν οὖν τῷ γυμνοῦσθαι τῶν περικωμένων ὀπῶν τὰς διπλοὰς δὲ μήνιγγος, πολλάκις ἀποῤῥηγνυταί τε καὶ διασπεται. Quod est: Interim enim dum exuuntur à circumiectis ossibus, ipsius meningis plexus, sępenumero quippiam abrumpitur, diuelliturque. Pagina 253. Atque ipsius usum simul inspiciendo nudabis.