Latin
TE SECVNDA
Galenus, Epitome Galeni operum 1309
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsorum autem uniuersae figurae sunt tres, &c. Agebat autem de capitibus fastigiatis, quorum figuras ait esse tres: nempe unam, ubi utraque eminentia, anterior uidelicet &posterior abest: secunda, ubi anterior tantùm: tertia denique, ubi posterior duntaxat est exoluta. Quòd si de uniuersis capitis figuris Galenus impraesentiarum egisset, pręter has tres, annumerasset etiam naturalem figuram, atqueadeò complures alias se praeter naturam habentes. Lib. X. Pag. 664. Nicolaus Reg. Quocirca medius is uehit ad ipsum crystallinum. Graecè habetur: ὥστε διὰ τοῦτο μέ σεν ὀχεῖται κατʼ αὐτὸ τὸ ἀρυσαλλοειδες. Quod nos uer timus: Ac proinde medius in ipso uehitur crystallinus humor, &c. Ait itaque non uitreum hu morem in crystallino, sed crystallinum in uitreo, ueluti semisectam sphaeram in aqua (hac enim uti tur Galenus analogia) natare: id quod licet uide re manifestissimè. Siquidem crystallinus humor instar glaciei est compactus: uitreus autem humi dior est, ipsamque aquam refert. Ob idque in eo cry stallinus uehitur, ueluti globus semisectus in aIbidem qua Atque etiam ophthalmia laborantes lux quidem offendit, eosque deprehendit. Graecè: ἀλλὰ καὶ τοὺς ὀρθαλμιῶντας ἐριλέγχει μὲν καὶ βλάπτει τὸ φῶς. Quod cla rius uertitur: Quin &lippitudine laborantes re darguit quidem splendor, ac laedit. Pag. Cùm igitur opifex nostri prouidere uellet, u qua est foramen hoc, tunica cornea humorem crystallinum aliquando non contingeret. Graecè legitur: ὅπως οὖν μηδὲ κατὰ τοῦτο τὸ τρῦμα ψαύσῃ ποὶ ὁ μερατοειδὴς χιτῶν τοῦ κρυσαλλοειδοῦς ὑγροῦ, προνούσας ἡ μῶν ὁ δήμιηργός. Quod est uertendum: Vt igitur nec per hoc foramen cornea tunica aliquando crystallinum humorem tangeret, cùm prospexisset conditor noster, &c. Non prospexit siquidem ut aliquando non tangeret, sed ut nunqua crystallinum cornea contingeret: quemadmo dum reuera non tangit, nisi dum ipsius oculi fabrica omnino labefactatur Aceruati hi omnes suis aponeurosibus. Graecè: ἀπουσυρόμενοι δὲ παύτες. Quod est: Dissoluti autem omnes in filamenta neruosa Lib. XI Nicolaus Reg. Quòd si magni sint. Graecè. ἔτι μεγάλοι. Hoc est: Quoniam magni existunt. Pag. Omnia Latina exemplaria habent, ad palatum columnam. Graecè legitur: κατά τε τὴν ὑπερῶαν καὶ τὸν κιόνα. Quod est: iuxta palatum atque columnam Pag Qui igitur hic quoque natura contraria uniri inter se posse desperauit? Graecè: πῶς οὖν ἡ φύσις κανταῦδα, τοῦ μὲν ἐνοῦν ἀλλήλοις τὰ ἐναντία κατέγνω; Quod ego sanè uerterem: Quo pacto igitur hîc quoque natura contraria inter se mutuò uni re constituit? Tum quod ex basi capitis est, quae dura esse oportet. Graecè: ὅτι τε γὰρ τῶν ἐκ τι βάσιῶς ἐρι δὲ κεραλοῆς, σκληρῶν εἶναι διομένων.