# Epitome Galeni operum 131

Galenus, Epitome Galeni operum, TIONE FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/131

crassiores & lentos de cerebro mucos sternuta menta, eos unà cum spiritu excusso explodentia. Quòd autem ab odoribus uehementioribus capu continuò laedatur, repleaturque, atque reddatur grauius, ac nonnunquam excitetur delirium, id rectè argumen to est, portionem aliquam substantiae illorum eò insili re: alioqui ex sola qualitatis communione nun quam ab affectibus adeò repentinis & ualidis caput arriperetur. Si igitur respiratio uniuersa: cerebro ea de causa aeditur, ut in corde seruetur qui dam caloris modus, cur sibi quoque non administrabit id ipsum, quum suapte natura facillimè à rebus tam calefacientibus quàm refrigerantibus laedi possit? Aut cur natura congenitam quan dam motionem cerebro non tribueret, qua inspirande se uentilaret atque excitaret ad pulsum: expirando ue rò pituitosa & mucosa excrementa à se abigeret?

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
