Latin
TE SECVNDA
Galenus, Epitome Galeni operum 1314
Unproofread scanNot analysed yet
Felicianus: Cùm illis uerò postea coloratum corpus, sicut gustus id quod succos in se habet Graecè: καθάπερ ἡ γοῦσις τὸ τὺς χυμοὺς ἔχον. Quod est Quemadmodum gustus id quod sapores continet: χυμὸς siquidem, non modò humorem, sed sa porem etiam crebro significat. Pag. Quemadmodum &ractilis sensus instrumenta sensus renixu. Felicianus: Quemadmodum uero sensus tactus sensilia per concursum. Graecè: ὥσπ γτὰ δὲ ἀπτικοῦς αἰσθήσεως αἰσθητὰ δὲ αὐτιβάσιως. Quod est Quemadmodum tangendi sensus sensilia, per renixum. Ibidem Humorum dignotio corrumpitur. Felicianus Succorum dignotio etiam interit. Graecè διαφθεί νεται τῶν χυμῶν ὁ διάγνυσις. Quod est: Corrumpi tur saporum dignotio. Pag. Qui clarius manifestiusque sanè quemadmodum &alij complures, quasi non habita illius duntaxat ratione, qui à me illum accepturus erat, sed tanquam aliorum quoque imperitiorum illo manus es set peruenturus, à me esset scriptus. Cui etiam suffragatur Feliciani tralatio. At graecus codex habet in hunc modum: ὁ σαρέσπεραν κρ αν ἐγέγραπτοι, καθάπερ καὶ ἄλλα πολλὰ, μὴ πρὸς μόνον ἀποβλέποντα τὸν λαμβανοντα μοῦ τὸν βιβλίον, ἀλλῶς καὶ τῶν ἀμαθεστέρων ἐκείνου μελλόντων ὁμιλί σιν αὐτῇ. Quae perspicuè magis conuerti possunt in hunc modum: Qui manifestius sanè mihi conscr ptus est, quemadmodum alij plures: idque non ha bita eius tantum ratione, qui à me illum accepturus erat, sed aliorum etiam imperitiorum eo, qui bus debebat item communicari. Lib. IX. Andernacus: Itaque scopi secundum quos singula haec rectè aliquis aggrediatur, omnino pauci sunt: nempe in ipsis exercitatio, quae non parum temporis requirit. Felicianus: Fines igi tur quibus singula haec rectè aliquis tractare posset, prorsus pauci sunt: exercitatio scilicet quae tamen non paruo tempore uidetur indigere. Graecè legimus: οἱ μὲν οὖν σκοποὶ, καθʼ οὓς ἕκαστα τού των ὀρθῶς αὐ τις μεταχειρίζοιτο, παντάπασιν ἐλίγοι· τὸ δὲ κατ αὐτοὺς γυμνάσιον, οὐκ ὀλίγου χρόνον διόμενεν. Quoc sic uerterem: Scopi igitur secundum quos singula horum rectè tractare quis possit, omnino sunt pauci. In ipsis autem exercitatio, haud exiguum tempus desiderat