# Epitome Galeni operum 1315-2

Galenus, Epitome Galeni operum, SECTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1315-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1315-2

ἰπρὸς δὲ ἕκαστος ἐπιστάμενος περὶ παύτων. Cuius sententia est: Vnicus existens, ritè tamen omnia callens. Pag. Duabusque artibus praepositis hae singulae deseruit. Graecus antiquus habet: καὶ διτταῖς ὑπηριτε τέχναις ἀφιστῶσαις ἑκάση τῶν τοιούτων. Hoc est: Duabusque artibus separatis harum singulae inseruiunt. Lib. I. de alimentorum facultatib. Pag MArtinus Gregorius: Deinde affigentes. Grae cè: κάπεῖτα περιπλάττοντες. Hoc est: Ac deinde circunlinentes. Monet siquidem illic Galenus, ut posteaquàm cauitatem cydonij mali repleuerimus scammonio, malum ipsum obducamus, atque circunlinamus, luto uidelicet, aut fermento: ac dein assemus. Qui modus obseruatur hodie in praeparando scammonio Pag Et omnium maximè per aluum subsidet. Grae cè: καὶ μάλιστα τῶν ἄλλων ὑπέρχεται κατὰ γασέρα Quod uerterem: Inter caeterosque maximè per al uum descendit Lib. II. Cap. de fugacibus fructibus Pag. Martinus Gregorius: Vtuntur autem omnes

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
