Latin
SECTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1315-3
Unproofread scanNot analysed yet
ipsa (cucurbita scilicet) magis quàm alio quouis fructuum esculentorum: quòd cęteris fructibus sint aridiores ac sicciores. Hoc tamen non reperitur in graeco exemplari: nec uidetur etiam rationi consonum: cùm cucurbitae, nulli aut certè pau cis aliorum fructuum, humiditate cedant Pag Laeditur autem maximè ab ipsorum esu, quòd aut inflammetur, aut scirrho obsideatur. Graecè: βλάπτεται δὲ καὶ φλεγμαῖνον, καὶ σκιῤῥούμενον ἐσχά τως ὑπὸ δὲ ἰδωδῆς αὐτ. Quod est: Extremè autem ab ipsarum (palmularum uidelicet) esu laeditur, si obfessum phlegmone, aut scirrho fuerit. Neque enim tam perniciosum ait esse fructum palmarum Gale nus, ut ex solo ipsarum esu possit hepar aut inflammationem, aut scirrhum contrahere: at iam inflammatum, aut scirrho induratum hepar, ab usu phoenicum maximè oblaedi pronunciat, Lib. III. Martinus Gregorius: Quoniam non temere in uentriculo cuiusquam coagulatur. Graecè: διὸ καὶ σπανίης ἑτυρώδη τινὶ κατὰ τὴν γασέρα, Quod est: Ac igitized b OO. proinde rarò alicui fuit coagulatum in uentre Lib. de euchymia &cacochymia. FErdinandus Balamius: Haud sanè exquisitis admodum cibis utatur.