# Epitome Galeni operum 1316

Galenus, Epitome Galeni operum, SECTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1316

Graecè ὑδὲ δὲ ἀκριοῦς πανε διατης ἰδιησι. Hoc est: Nec cibis admodum exqui sitis indiguit. Lib. de cognoscendis curandisque animi affectibus. BErnardinus Donatus: Nec tamen illud dixerim melius esse, &c. Est tamen codex corruptus qui sic instaurari debet: à μὴ τὴν ἀρχὴν ἄμεινου ὅσι, &c. Quod nos uertimus: Nisi fortè melius esse uideatur, initio, &c. Pag. Magnum quippe fuerit credo, si nullus eorum moderatior in cibo & potu sumendo sit uisus. Quòd si te ipsum hoc honore afficere decreuisti &c. Graecè habetur: μέγα γὰρ οὐδὲν ἐκάνων ἐσθίειν τε καὶ πίνειν ἐγκρατέστερον· ἡ δὲ περ οὕτως σαυτὸν ἐγνωκας τιμᾶν. Quod est: Magnum quippe non fuerit si in cibo & potu illis temperantior uidearis. Sed si te hoc honore afficere decreuisti, &c. Vult nanque eo in loco Galenus (id quod paulò post subdit) ut non caeteros modò, sed nos etiam ipsos uincamus, mo destius nempe, & continentius uiuentes hodie quàm heri Pag. Ac per hoc ipsum praeceptum singulis diebus in singulis huiusce operis partibus, nos ipsos ex erceamus. Quod quidem cùm caeteris ex puerili disciplina contingat, alijs illis, quibus in hoc for tuna non fuerit, serò tandem ea ratione quam exposui, continget. Graecè habetur: τὴν δʼ ἐκ τῶν κα τὰ μέρος ἔργων ἄσκησιν ἑκάστης ὑμέραν ποιουμένην ἐπὶ τοῖς λε τοῖς δόγμασι, ὅπερ ἐκ π πρῶτους παιδείας ἑτέροις ὑποῦρξι, τοῦτο τοῖς ἀτυχύσασιν ἐκείνοις ὕπερον ποθʼ ὑπάρξει, διʼ ὡς ἀπὸν ὁδο. Quod est uertendum: Caeterùm si operibus particularibus circa haec praecepta singulis diebus se exerceant, quod quidem ex prima edu catione contingit caeteris, id infelicibus illis postea tandem continget ea, quam exposui, ratione. Pag. Etenim ex ijs in quibus ipsa se exercuerit, mul tò existit generosior. Quo in loco reddendo, interpres est graecam phrasim secutus, quae habet: τ ὧν ἐγυμνάσατο. id quod praestiterit uertere: Ec quòd se exercuerit Lib. I. de sanitate tuenda. LInacer: Nempe per nares genasque. Graecè: κατὰ τε τὴν ῥίνα, καὶ κατὰ βλέφαρα. Hoc est: Iuxta nares & palpebras. Ait nanque Galenus, oculum explode re quicquid in eo excrementi gignitur, non per nares, sed per foramen quoddam, quod in angu lo interiori oculi, iuxta nares, intra palpebrasque consistit: id quod in oculorum anatome satis su perque iam demonstrauerat Lib. II. Linacer: At procedente tempore, ubi iam ado leuit. Graecè: ὅταν ὕδη μειράκιον ἡμῖν γίγνετται. Quod est: Vbi iam adolescit. Pag Frigidi nanque succi marcorem. Graecè: ἐπὶ μὲν γὰρ τοῖς ψυχροῖς τά τε κώματα, καὶ οἱ μακρότεροι τῶν ὑπνων.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
