Latin
SECTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1319
Unproofread scanNot analysed yet
Quę in hunc modum nos uertimus: Sic etiam costarum musculi, qui quidem in medijs regionibus ipsarum consistunt, nu merantur uigintiduo: ac praeterea duo alij primarum costarum, &c Ibidem Ex dictis uerò circa spinam musculis. Graecè: τῶν δʼ ὀρθίων τῶν κατὰ τὴν τάχηλον. Quod est: Ex rectis ue rò, qui iuxta collum consistunt. Ibidem Qui demum circa superiorem uentrem sunt musculi. Graecè: οἱ δὲ κατὰ ἐπιγάσειον. Hoc est: Qu uerò in abdomine, siue epigastrio sunt musculi Etenim superiorem uentrem Galenus semper uocat uentriculum: Epigastrium autem, est tota illa membrana carnosa, quae molem intestinorum continens, ex cute, pinguitudine, quatuor obliquis duobis transuersis, totidemque rectis musculis constat. Ibidem Violentae uerò, tum sima humerorum, tum interna mediarum costarum pars. Graecè legitur: βιαίας δὲ οὗτε κατὰ τὰ σιμὰ τῶν ὁμοπλατῶν, οτʼ ἐντὸς τῶν μεσοπλουρίην μοῖρα. Quae sonant: Violentae uerò, tum sima scapularum, tum musculorum intercostalium interna pars Ibidem, Similiter autem &expirationis, inuiolentae quidem, musculi circa superiorem uentrem: uiolentae uerò, externa mediarum costarum pars Graecè habetur: ὡσαύτως δὲ καὶ τῆς ἐκπνοῆς, ἀδιάστοι μὲν, οἱ κατὰ ἐπιγάσριον μῦσθʼ βιαίας δὲ, τῶν μεσοπλουνίαν οὐ ἐκτὸς μοῖρα. Quod est: Similiter etiam &ex pirationis, inuiolentae quidem, musculi abdominis: uiolentae uerò, musculorum intercostalium exterior pars. Lib. I. de difficili respiratione. Pag. COrnarius: Iuxta quas, aut ueloces, aut tarda appellantur. Graecè: καθʼ ἂς οὗτοι ταχεῖαι, ἢ βραδεῖαι λιχθήσοντι. Quod nos uertimus: Iuxta quas, uelc ces aut tardi dicentur motus. Quippe uoces illae, ταχεῖαι καὶ βραδεῖαι, referuntur πρὸς τὰς μινύσεις, hoc est, ad motus de quibus Galenus paulò su perius egerat Similiter ubi paulò inferius Cornarius uertit. Secundum quas aut magnas, aut paruas appellant. Vertendum erat: Aut magni, aut parui appellantur. Pag. Vtilitate multum urgente. Graecè habetur: ina νῶς ἐπειγούσης. Quod est: Sufficienter urgente Sed si utilitas multum sit exoluta. Graecè: ἀλλ ὑπερ ἐκλυθείκ τὰ τῆς χρείας ἱκανῶς. Quod est: Caeterùm si quae ad usum pertinent, exoluta sufficien ter fuerint Ibidem. Eius uidelicet, quae circa expirationem consistit. Graecè: δηλονότι τῶν περὶ τὴν ἀσπνοὴν συντταμέν νων. Quod est: Earum uidelicet, quae circa inspirationem consistunt. Ibidem consequenter. Quare immodestia. Graecè: ὥσπερ γε καὶ ὁ ἀμετρία. Quae sonant: Quemadmodum etiam immoderatio. Ibidem Atque ita sanè esse, ratio ipsa poscit: repugnat autem quippiam eorum, quae euidenter ap parent.