Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 132
Unproofread scanNot analysed yet
Synarthroseos quoque triplex habetur species: Sutura, harmonia, &gomphosis. Sutura compositio quędam est, ad consutarum rerum similitudinem Harmonia uerò, ossium structura est per simplicem lineam. Gomphosis, quum instar claui os ossi infigitur. Symphysis dupliciter differt. Nam alia inter se inuicem ossa, ut molliora: alia aliorum in teruentum, ut duriora, coalescunt. Huius differentiae ultimę, tres sunt species, Synchondrosis, Syn neurosis, &Syssarcosis. Quia uerò ipsa occasio se obtulit, nonnihil &de neruis dicamus, quorum tres sunt species. Qui enim ex cerebro, &dorsi medulla oriuntur, uoluntarij nerui: qui ex muscu lis, tendones: qui ab ossib. ligamenta appellantur CAP.