Latin
SECTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1322
Unproofread scanNot analysed yet
Ac primò sanè de illa dicamus, quae uersatur circa longitudinem Lib. I. de causis pulsitum. Pag. HErm. Causae quae pulsus uariant, partim gene rationis eorum sunt, partim tantum alterationis. Graecè habetur: τῶν τοὺς σφυγμὸς τριπόντων αἰτίων, τὰ μὲν, τῆς γροίσεως αὐτῶν δειν αἰτία τὰ δὲ τῆς ἀλλοιώσεως μὸ νον. Quae sic multò aptius uertuntur: Causarum quę immutant pulsus, hae quidem generationis ipsorum sunt causae, hae uerò tantum alterationis Pag. Et quae his succedunt externae. Graecè: καὶ τα τούτων ἔτι τὰ προκατάρχοντα. Hoc est: Et praetere. quae harum sunt procatarcticae, praeincipientes ue Ibidem. Ac quae nunc commemorauimus externae appellantur. Graecè: ταυτὶ μὲν οὖν τὰ νῦν εἰρημένα προκαταρκτικὰ λέγεται. Quod est: Hae igitur, quas nunc recitauimus, procatarcticae causae appellan tur. Ibidem Quae has etiam praecedunt, quae quidem in hi moribus sunt, praecedentes. Graecè: τάδʼ ἔτι τούτων ἔμπροσθον, τὰ κατὰ τοὺς χυμοὺς, προκγούμενα. Quod est: Quas uerò ante has, illae nempe quae circa humores uersantur, antecedentes, &c. Multo autem clarius assequeris Galeni sententiam, s hanc orationem cum superiori coniunxeris, ir hunc modum: Hae igitur quas nunc recitaui mus, procatarcticae causae appellantur. Quas u rò ante has, scilicet exposuimus, antecedentes, &c. Nam putare quòd praecedentes uocatae, pro catarcticas unquam praecedant, hominis planè fuerit in Galeni dogmatis minimè exercitati. Siquidem ut praecedentes causae uocatas coniun ctas gignunt, sic ipsae gignuntur à procatarcticis. Ibidem Breuiter sic habeto: Quaecunque extra cor pus positae quicquam in corpore alterant, exter nae uocantur. Quae has etiam antecedunt, prae cedentes causae corporum affectuum. Hi affectus ubi continentes moueant, euadunt praeceden tes illarum causae. Graecè: καθόλου γὰρ εἰπεῖν, ὅσα μὲν ἐξωθον ὅντα τοῦ σωματος, ἀλλοιοῖ τι τῶν κατ᾽ αὐτὸ, προκατάρκτικα λέγεται, προκατάρχοντά γε δὴ τῶν ἐν τῷ σώματι διαδεσεων· αὗται δὲ αἱ διαθισεις, ὅταν τὰ σύνεκτη κὰ τρέπωσι, προκγούμεναι γίνονται αὐτῶν αἰτίαι. Quae sonant. In uniuersum autem, quaecunque extra cor pus positae, aliquid in corpore immutant, pro catarcticae causae, siue praeincipientes uocantur: utpote incipientes prius quàm ipsae dispositio nes corporum. Quae quidem dispositiones, si quando excitauerint continentes, ipsarum antecedentes causae redduntur. Quum ex his causis pulsus proficiscantur, omnes illorum uariationes, causarum necesse est comites sint alterationum. Graecè: κατὰ ταύτας δὲ τὰς αἰτίας, τῶν σφυγμῶν γινομένων, ἀνάγκη πάσας τὰς γε πας αὐτῶν ἔπεσθαι τῶν αἰτίων ἀλλοιώσεσιν.