# Epitome Galeni operum 1323

Galenus, Epitome Galeni operum, SECTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1323

Quae clarius interpres in hunc modum potuisset reddere; Cùm autem secundum has causas fiant pulsus, necessum est ut omnes mutationes ipsorum, con sequantur ad alterationes causarum. Pag Sed de his qui ambigunt, perinde ac Archige nes errant, qui in Magnum disputat de pulsus celeritate. Nam à robore non potius quàm ab in becillitate proficiscitur facultatis. Graecè: ἀλλ οἰ περὶ τούτων ἀμφισθητοῦντες, ὁμοίως ἀμαρταύουσι Ἀρχιγένει, πρὸς Μάγνον διαφορομένῳ περὶ τάχους σρυγμοῦ ὡς οὐχ ὑπὸ ῥῶμης μᾶλλον, ἢ ἀρρωσίας γίνεται τῆς δυνάμεως. Hoc est: Caeterum qui de his dubitant, in eundem cum Archigene errorem incidunt, qui in Magnum disputat de pulsus uelocitate, quòd scilicet non à robore potius, quàm à languore facultatis proficiscatur. Sic autem esse uertendum, colliget Candidus lector ex alia castigatione quam subdam. Ibidem consequenter Nam neutrum sequitur necessariò, attamen peculiaris celeritas robori facultatis est. Vbi legitur Gracè: μᾶλλον μὲν σαν οἰκεῖον τάχος μὲν, ῥάμή τε δυνάμεως, καὶ πλήθει θερμασίας, &c. Quod est: Magis tamen est familiaris celeritas quidem ro bori facultatis, atque caloris copiae. Itaque Galenus Archigenem impraesentiarum causatur quòd contenderit pulsuum uelocitatem non magis à robore, quàm ab imbecillitate uirium procedere: quum ipsa pulsus celeritas faculta ti uegetae, quàm imbecillae, magis sit familiaris atque genuina Pag. Celeres dicimus pulsus, itemque tardos esse non aegrotis modò, uerumetiam ualentibus non nullis. Quod naturaliter quidem ijs confirmamus suppeditare. Clarius tamen percipitur sen tentia Galeni ex graeco exemplari: ταχεῖς γὰρ δι λέγομεν εἶναι τοὺς σρυγμοὺς, ὡσαύτως δὲ καὶ βραδεῖς, ε τοῖς νοσοῦσι μόνον, ἀλλὰ καὶ τῶν ὑγιαινόντων δειν, οἷς καὶ ρύσει γε τοῦτο αὐτοῖς ὑπάρχειν φαμέν. Hoc est: Celeres itaque, ac similiter tardos pulsus, non aegris me dò, sed inter sanos etiam, naturaliter nonnullis adesse dicimus, Pag. Semel quidem certè tardi, uel parui, si ualidi facultas sit, ut multum sit usus remissus, nunquam fiant. Graecè: τελέως γὰρ βραδεῖς, ἢ μικροὶ, τῆς δυνάμεως ἐρρωμένης, οὐκ αὐ ποτι γένοιντο, μὲν τὰ τῆς χρείας ἱκανῶς ἐκανθὴ. Quod est: Absolutè enim tardi, uel parui haud unquam euaserint pulsus, facultate uegeta existente, uel si quae ad usum pertinent, admodum exoluta fuerint, Pag. Paulò enim celerior pulsus est, ex mollitudine perfectus instrumentorum. Legendum ta men est iuxta graecam ueritatem, non perfectus, sed profectus. Quippe ob in aduertentiam typographorum (quod uerisimile est) omnes lati ni codices eo in loco sunt deprauati.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
