Latin
SECTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1326
Unproofread scanNot analysed yet
Graecè: ἐνδία δὲ αὐταὶ τροφῆς ἀπεσβέννυνται. Quod est: Penuria enim ipsae nutrimenti extinguuntur &c. Non autem omnis difficultas nutrimenti eiusdem penuria existit: quum alimentum uitiosum, difficultatem quidem importet, penuriam uerò non item Ibidem. Quem marcorem Philippus uocat ex morbo senium: quem ferè habent senescentes, &interim iuuenes etiam. Graecè: μαλε δὲ τὸν τοιοῦτον μαρασμὸν ὁ φίλιππος, ἐκ νόσου γῆρας. καὶ συμπίπτει μάλιστα μὲν τοῖς παρηθῶσι, ἐνίστι καὶ τοῖς ἔτι ἀημάζουσι. Hoc est: Philippus hunc marasmum uocat ex morbo senium. Atque inuadit praecipuè quidem, iam senescentes. Interdum autem, &consistentes aetate. Pag. Iam uerò etiam magis inaequales eos meritò esse, ne hoc quidem est obscurum. Graecè additur: διὰ τὴν γατνίασιν. Quod est: Ob uiciniam. Ibidem. Longè enim frigidior, &ut ita dicam, letalior peripheumonia est morbus lethargicis. Grę cè: ἐπὶ πλιον γὰρ ψυχρότερον, καὶ, ὡς ἂν εἰποι τις, νεκροδέτόον τὸν δὲ περιπνσυμονίας ὅσι τὸ τῶν ληθαργικοῦ νόσημα. Quae sonant: Longè enim frigidior, atque (ut quis dixerit) perniciosior est morbus lethargicus peripheumonico. Ibidem. Si item hoc teneas, lethargum ex ipso potius cerebro, phrenitim praecipuè gigni ex tenui meninge, &ex septo transuerso. Graecè habetur: a τι δὲ, ὅτι καὶ ματὰ μὲν αὐτὸν τὸν ἐγκέφαλον ὁ λήδαργος μᾶλ λον ἔχει τὴν γίνεσιν οὐ φρφοίτις δὲ κατά τ τὴν λεπτὴν μάλι τα μέννγγα, καὶ τὸ διάφραγμα. Quod est: Si noris autem quòd lethargus quidem gignitur potius in cere bro: phrenitis uerò, praecipuè in eius tenui me ninge, atque etiam in diaphragmate. Lethargus itaque non ex cerebro, sed ex pituitoso humore collecto in cerebro: ut plirenitis non ex tenui meninge, sed ex bile in illa aceruata, suam ducit originem. Pag. Conniuent ferè oculis. Graecè: τὰ μὲν πολλὰ μύουσι τοῖς ὀρδααμοῖς. Quod est: Vtplurimum con niuent oculis. Pag Vteri suffocati pulsus. Graecè: ὑσφοικὸς πνίξεως. Hoc est: Suffocationis inductae ab utero, pulsus. Vterus quippe minimè suffocatur, sed ubi ex ple