# Epitome Galeni operum 1328.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1328.1 to 1328.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1328.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1328.1

d by OOg Est autem eorum pulsuum ingens frigiditat causa generandorum, quae occupet uel corpus cordis, uel spiritum & sanguinem, quem continent eius sinus: uel partem aliquam uicinam Graecè legimus: τῶν ὁμιλοκντην. Hoc est: Consentientium particularum, uel aliquod commercium habentium. At multa consentiunt mutuò, atque in unum conspirant, quae minimè sibi uicina existunt. Quemadmodum cor & cerebrum, quae neruorum & arteriarum ratione iunguntur tanta necessitudine, ut affectio unius, alteri consortij lege communicetur. Siquidem generantur hi producta raritate ac quum procurantur, reuertunt per raritatem ad pristinum statum. Graecè: εἴ γε καὶ ἡ γένεσις αὐτῶν ἐπιναινομένης καὶ ἀραιότητος· καὶ ἡ λύσις, ἐπανόδος ὡς τὴν ἀρχαῖα συμμετρίαν σαι δὲ ἀραιότητος. Quod nos uerti mus: Siquidem generatio ipsorum fit raritate producta: solutio autem est reditus quidam per raritatem ad commoderationem pristinam Pag. Quem primò equidem unum ferire iterum putaui. Clarior tamen est in graeco haec senten tia: ὃν δὲ καὶ μόνον ἔμην τόγε ματʼ ἀρχὰς εἶναι πλύττοντε δis. Hoc est: Quem solùm primò sanè putaue ram bis ferire. Pag. Reciprocantur modò ex ultima pulsus abolitione: modò ex paruo pulsu & languido. Quo rum quidem uocantur etiam reciproci utrique: sed hoc interest inter hos quòd illi decurtat sint reciproci, hi deficientes reciproci. Graecè legitur: ἐπανερχεττι δὲ ποτι μὲν, ὡς ἀσφυξίαν ἑσχάτην ἡ νουσις ἀφικνουμένη· ποτὶ δὲ, εἰς μικροσφυξίαν τε καὶ ἀμυδρότητα. καὶ τοῖναν καὶ μαλουνται παλινδρομοῦντοὺς μὲν ἀμφότεροι, διαφέρουσι δὲ τῷ, τοὺς μὲν, μειούρους εἶναι πάλιν. δρομοῦντας τοὺς δʼ, ἐκλείποντας παλινδρομοῦντας. Quae sinos uertimus: Reuertitur autem motus arteriae, interdum quidem, ab ultima pulsus abolitione ad quam peruenerat: interdum autem, à parue pulsu & languido. Quorum sanè utrique pulsus, recurrentes dicuntur: hoc tamen interiecto discrimine, quòd illi quidem, deficientes recurren tes existunt: hi autem, imminuti recurrentes, seu decurtati. Lib. III. de praecognitione ex pulsibus Pag. Hermannus: Cordis calor, pulsus (ut diximus) uariat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
