# Epitome Galeni operum 1334

Galenus, Epitome Galeni operum, 1334. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1334

Siquidem haec uox Inflammatio, est uulgo medicorum recepta pro tumore quodam rubeo, renitenteque & calido, utpote orto à sanguine: ρλόγωσιs autem, siue efferuescentia caloris, aliquando potest accidere citra talem affluxum sanguinis Lib. de praecognitione. LEonardus Iacchinus: Ego enim posthac sedu lò cauebo, tum ipsis cedens, tum inscitiam patefaciens. Graecus uetustus habet: ἀατάφορον τ τὴν ἀ ματίαν αὐτʼ ἐκ ἐργασάμενος. Quod nos uertimus: Tum inscitiam eorum dissimulans. Cui lectioni subscribit sequens sententia, quae est talis: Haec cùm facere decreuissem, inscitiam eorum & prauitatem redarguere destiti. Habetur quippe in codice graeco ἐλέγχειν, quod non tam detegere, ut uertit interpres, quàm redarguere significat. Lib. de praesagijs ex insomnijs. Pag. IOannes Ficardus: Phlegmatis humidi plenus est. Graecè habetur: ρλίγμα ψυχρίν. Quod est: Pituitae frigidae.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
