Latin
CTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1338
Unproofread scanNot analysed yet
Graecè habetur: Arλοῖ γὰρ, ὅτι μὲν ἐστι ἔμφραξις περὶ ταύτας τὰς φλίθας, τὸ μὲ ματαδεχεσθαι τὸ σῶμα τὴν φορὴν, ἀλλʼ ἐν τῇ γατρὶ διαμένειν ἀκατέργασον, πρότερον τῶν πόρων τούτων ἀναλαμβανὸν των τὰ δὲ πολλὰ ἀποκριναύτων ὡς τὴν κάτω κοιλίαν, κα τὸ, τῇ δσυτεραία ὁμεῖν αὐτοὺς, οὐχ ὑπαγέντων ὡς τὸ σῶμα τῶν σιτίην. Hoc est: Obstructas autem esse eas uenas hinc constat, quòd alimentum corpori minime distribuatur, sed in uentriculo inconfectum remaneat, cùm ipsum hi pori antea susciperent, magnamque eius partem in imum uentrem excernerent: quodque postero die cibi uomitu reijciantur, utpote non digesti per corpus Pag Tamen sola spiratio, quę musculorum pectus mouentium munus est, seruatur. Graecè: τῶν κινούν. στων τὸν θύρακα. Hoc est: Mouentium thoracem. Etenim pectus (quod Graeci uocant συδος) thoracis pars anterior existit. Pag Quemadmodum in ore stomachi accidit. Graeè ὥσπερ ἐπὶ τοῦ στόματος δὲ τοιλίας. Quod est: Quemadmodum in ore uentriculi. Nam stomachum semper accipi aut pro gula, aut pro ipsius ore uentri culi, apud omnes tum Gręcos, tum Latinos, si ta men excipias barbaros, est in confesso. Pag Quemadmodum &reliquarum quoque par tium interdum aliquę. Graecè tantum legitur: ὥσπε γι καὶ μόριον ἐν τι. Hoc est: Quemadmodum pars aliqua ipsarum. Pag Lib. IIII. COpus: Cùm enim nullo in oculo malo apparente, cernendi sensus deperditus est, demissus à cerebro neruus causam, ut uel inflammationem, uel duritiem in se continet, aut ex humorum defluxu, aut aliter quomodolibet foramen ipsius obturatur. Atque huiuscemodi affectus oculo, ut in strumentali parti accidere necesse est. Graecè. 6 ἂν μὲν οὖν μηδονὸς φαινομένου μακοῦ περὶ τὸν ὀφθαλμὸν, ἀπολέσθαι τὴν ὀπτικὴν αἰσθησιν συμτῇ, τὸ μαθῆκον δὲ ἐγκεφάλοι νοῦρον ἐν αὐτὸν ἔχει τὴν αἰτίαν, οὕτοι φλιγμαῖνον, ἢ σκιῤῥούμενον, ἢ ὀπωσοῦν ἄλλως δὲ ἐπιῤῥοῦς ὑγρῶν ἐλαπτόμενον ἢ ὅπο σοῦν ἄλλως ἐμφραττομένου πόρου τοῦ καθʼ αὐτό, καὶ ταῦτα μὲν ὡς ὀργανικῷ μορίῳ συμβαίνειν αὐαγκαῖον αὐτῷ. Quae ac uerbum sic uertimus. Cùm igitur nullo malo ap parente in oculo, perire cernendi sensum contigerit, neruus à cerebro in ipsum descendens, est causa, idque uel inflammatus, uel scirrho affectus aut utcunque aliter ex humorum affluxu laesus, aut quouis alio modo obstructo ipsius meatu. Quę sanè omnia, ceu parti organicae, necessum est illi accidere. Pagina Quorum alij quidem communes sunt per cerebri neruorumque consensum. Gracè: δια τὴν πρὸς τὴν ἐγκέφαλον, καὶ τὰ νοῦρα μοινωνίαν. Hoc est: Ob commercium quod habet cum cerebro &neruis. Proinde &tertiae, &quartae coniugationis ner ui. Graecè: καὶ διὰ τοῦτο τά τε κατὰ τὴν δουτέραν, καὶ τὴν σρώτην συγυγίαν. Hoc est: Proinde secundae &primae coniugationis nerui. Arbitror tamen legen dum: Secundae &quartae: id quod colligo ex superiori sententia, ubi Galenus ait: Sanè affecto in utraque parte, tam dextra quàm sinistra, cerebro, in eo uidelicet spacio, unde tertia neruorum coniugatio prodit, omnes uicinae partes simul affici consueuerunt. Haec Galenus.