Latin
CTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1341
Unproofread scanNot analysed yet
Graecè: οὓς ἂν ἀδὲν ὡς τὴν ἀπόκρισιν βοηθουμένιον ὑπὸ δυνάμεως ψι χικῆς. Hoc est: Ceu, qui nihil iuuetur ad excretionem à facultate animali. Lib. VI. Copus: Neque aliarum partium ulla afficietur, in his qui aqua frigida uitiosa epota, mox aqua inter cutem corripiuntur. Graecè legitur: ἐπὶ τῶν ἀθρσως καὶ ἀκάτρως ψυχρὸν ὕδωρ μοχθηρὸν πιότων. Hoc est: In ijs qui confertim, intempestiueque aquam fri gidam simulatque uitiosam bibunt. Verùm cùm primùm eos uidissem, curationem à medicamentis, quę urinam ciere possent, tentaui, quam postea experientia comprobauit Graecè: ἀλλὰ τὴν γε θεραπείαν ὀπότε πρῶτον ἄδον, οὕλπετα διὰ τῶν οὐρητικῶν φαρμάκων ἔσεσθαι. καὶ οὕτως ἀπίθῃ. Hoc est: Caeterùm curationem, ubi primum eos uidi, per diuretica medicamenta speraui futuram. Atque ita successit. Pag. Paucis omnino interuallis utraque excernuntur. Graecè: ἀλλὰ ἐκρεῖ ματʼ ὀλίγον ἀμφότερα. Quod est: Sed paulatim utraque effluunt. Pag. Quae mulieribus ad pariendum à natura data est. Graecè legimus: τὸ πρὸς τὴν κύνσιν. Hoc est: Ad conceptionem. Pag. Itaque pereunte ob uteri affectum spiratione, quoniam uniuersum corpus refrigeratur, id enim manifestè uidetur, fieri potest, ut nulla pre deat ab ore spiratio, quamuis ea quae in arterijs sit, nequaquam intercipiatur. Graecè: ἐγχυρὰ τοινην ἐπὶ τʼ ὑσιρκῆς ἀπνείας, ἐπειδὸ ματέψυκται τὸ παῦ σῦκα ⟨φαίνεται γὰρ ἐναργῶς τοῦτο) τὴν μὲν διὰ τὴν στόματος αὐαπνοὴν μηδόλως γίγνεσθαι, τὴν δὲ διὰ τῶν ἀρτηρῶν, γίγνεσθαι. Quod sic ad uerbum reddidimus: Fieri autem potest, ut pereunte ob uteri affectum spiratione, quandoquidem tunc totum corpus perfrigeratur (id quod euidenter apparet) minimè quidem fiat per os respiratio: transpiratio autem, quae fit per arterias, seruetur. Pag. Ac sanorum modo educatus. Graecè: ἀπτημένῳ τε κατὰ καύτα τρόπον ὑγιεινῶς. Hoc est. Salubrique secundum omnia usus uictus ratione. Aut prae marcore foedum, molestumque reddit odorem. Graecè: ἢ σηπιδόνος αὐταρᾶς ἀπττει τὸ σῶμα. Quod est: Aut putredinis grauem odorem referens, Pag. Eam esse censetur uasorum ad ipsum peruenientium &plenitudo &suspensio.