# Epitome Galeni operum 1342.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1342.1 to 1342.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1342.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1342.1

Graecè legitur: a πρὸς αὐτὰς μαθακόντων ἀγγείων ἡ πλήρωσις, ἅμα τοῖς ἀττὸ μασιν αὐτῶν. Hoc est: Vasorum ad ipsum peruenientium, appendicumque eorum, plenitudo. Sic nanque legendum esse, indicat dictio sequens, qua est talis: Itaque multiplicatus sanguis in uenis, eas extendit, atque uicinas ipsis appendices. Nam ub interpres conuertit uincula, codex graecus habet, ἀρτήματα. Ibidem Igitur si aequaliter undique trahantur, recta erit & sine inclinatione ipsorum transmutatio. Si ue rò inaequaliter, ad partem uehementius trahentem intenduntur. Graecè: αὶ καὶ οὖν ἰσοῤῥόπως ἔλκοντ πανταχόθον, ἀπαρέγκλετος αὐτῶν ἡ μετάσασις γίγνεττʼ ἐαν γί. τεῤῥόπως, πρὸς τὸ μᾶλλον ἔλκον ἐκτείνοντι. Quae sonant: Si igitur aequaliter undique trahatur uterus (apud Gra cos enim αἱ μῆτοαι in plurali significant uterum) recta erit ipsius transmutatio. Si uerò inaequaliter, ad partem uehementius trahentem, intenditur. Nonnullis panus in extrema ilium parte exci tatur, ueluti uiris quoque eodem in loco nonnunquàm oriri solet. Qui ubi suppuratus aliquando fuerit, secari debet. Atque hanc partem siue membrum suppuratum dissectumque uidimus interdum ignorantibus medicis inexpertis quic inciderent: interdum uerò intelligentibus quoque Atque omnia membra ita suppurata facilè curantur. Graecè legimus: ἐνίαις δὲ καὶ φυματώδης ὅγκος ἐγεῖρετ ματὰ τὸ περας τὴν ἀσνεῖνος, οἷοι καὶ τοῖς αὐδράσι γίγνεντι κατὰ τὸ χωρίον τοῦτο. μαί τινι διεπύησου, καὶ τομοῦς ἐδεύθη. κατὰ τὴν το γοῦν τὸ μέρος, καὶ μῶλον οἰδαμὲν ἐκπυκσαντά τε καὶ τμη ἔιντα, ἐνίοτε μὲν ἀγυσούντων ὁ τέμνουσιν τῶν ἀπειροτέρων ἰα τρῶν ἐστι δὲ ἕτε καὶ γιγνωσκόντων. καὶ παντʼ ἰάδη τὰ οὗτον ἐκ πυύσαιτα μᾶλα ῥαδίας. Quę sic nos uertimus: Non nullis autem panus in extrema ilium parte excitatur, quales uiris quoque eadem in parte nonnun quàm oriri solent. Cuidam uerò fuit suppuratus, ac proinde sectione fuit opus. Iuxta hanc ipsam partem uidimus colon intestinum & suppuratum, & sectum, interdum ignorantibus medicis inexpertis, quid inciderent: interdum uerò intelligentibus quoque. Quoties autem sic suppuratum fuit colon, facilè curationem recepit, &c.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
