# Epitome Galeni operum 135-4

Galenus, Epitome Galeni operum, DE OSSIBVS NASI. CAP. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/135-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/135-4

ultima excepta, cui interdum etiam, sed rarò, à lateribus foramina insunt. Hos ipsos processus solae ceruicis uertebrae leniter quasi bipartitos gerunt, praeter duas primas, in quibus simplices planè habentur: in sexta uerò duplices manifestè apparent, & caeterorum omnium maximi: sicut & ea ipsa maxima est: quorum internus, latus admodum est. Pars cuiuslibet uertebrae anterior qua inter se coalescunt, earum potissimum quae in ceruice sunt, prima excepta, oblonga est. Neruis autem ab spinae medulla orientibus, ac iuxta uertebrarum compages prodeuntibus, utraque uertebra parem primae quasi operam confert. In caeteris superior aut magna ex parte, aut omnino id praestat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
