Latin
SECTIONE SEXTA
Galenus, Epitome Galeni operum 1351
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sonant: Quandoquidem enim quidam pharmacorum &medicine studiosus, tametsi non haberet plures quinquaginta myriadibus, dedignabatur tamen uti medicamentis uulgaribus: multò certè magis, &c. Pag Lib. IIII Andern. Non tamen cum refrigeranti oleo liquare ipsum oportet. Graecè legitur: ὁ μὲν δὲ διὰ τὸν τυχόντος ἐλαα τήκειν αὐτὴν προσύκει. &c. Quae sunt uertenda: Non tamen obuio quouis oleo ipsum liquare oportet. Quam lectionem confirmat se quens sententia, quae talis est: Sed si quidem ru bor aut calor aliquis in circumpositis ulceri par tibus praepollere uideatur, ex quopiam astringentium simul &refrigerantium: cuiusmodi myrtinum atque melinum est Pag Lib. VI. Andern. Quòd auxiliorum quaedam ratio sola inuenit, quaedam experientia, quae &ipsa rationem requirit: nonnulla utriusque opem postulant subinde nobis est declaratum. Graecè habetur: ἔι τῶν βοκθημάτων, ἔνια γαρ ὁ λόγος εὑρίσκει μόνος, ἔνια δὲ ὁ περα καὶ αὕτη τὸν λόγου μὸ χρύζουσα, &c. Hoc est: Quòd auxiliorum quaedam à ratione sola inueniantur: quaedam ab experientia sola, nec desiderante rationem, &c. Multa siquidem sola experientia citra rationis opem inuenit Lib. VII Pag. Andern. Porrò ex ijs quae à glutinatione ἐχίκοκια nominantur, nullum auferendum est prius quàm sua sponte abscedant. Atqui si laueris, permittenda sunt. Graecè legimus: ἀκλὰ μᾶν λῶνταί τινι ἐᾶν ἐπικεῖσθαι. Hoc est: Imo uerò etiam si quispiam lauet, sinenda sunt ut adhaereant. Monet itaque tenacia medicamenta, quę applicamus corporibus, ne in balneis quidem esse amouenda, donec ultrò ipsa decidant Lib. I. de compositione pharmacorum secundum partes IAnus Cornarius: Alijs uerò herbis quę iuxta humiliores regiones proueniunt, reliqui totius corporis pili similem generationem habent. Gręcè legitur: ταῖς δʼ ἄλλαις πόαις, ὅσαι κατὰ τʼ αὐώτερα χυρία φύονται. Hoc est: Reliquis autem herbis quę in marcidis exuccisque proueniunt regionibus, &c. Nempe, alij totius corporis pili similem genera tionem sortiuntur. Comparauerat siquidem pri mò ipsos capitis pilos tritico, aut hordeo crescenti in aruo aliquo praepingui &foecundo Nunc uerò lanuginem reliqui corporis, similem ijs herbis habere generationem ait, quę in aridis locis, sterilibusque proueniunt. Confirmat hanc le ctionem nostram Galenus lib. XI. de Vsu partium hu mani corporis, ubi agit de pilis ciliorum.