Latin
DE THORACIS OSSIBVS CAP. XIII
Galenus, Epitome Galeni operum 136
Unproofread scanNot analysed yet
Costis omniformis bus non par longitudo est, sed supernae infernaeque medijs breuiores sunt DE SCAPVLIS. CAP. XIIII. SCapulae post thoracem sunt sitae, gibbae qui- Scapularum dem exteriore ex parte, intrinsecus autem simae: consideratio. ad haec in ima basi tenues, oblongaeque, in summa uerò crassae, paruaeque existunt. Os scapulae maiori ex parte cartilagine, sed in imo uberius, contegitur, à spinaque tenue inchoatur, &paulatim plenius efficitur, donec ad acromij locum peruenerit, ubi iugulo annectitur. Hanc enim Acromion. compactionem, nonnulli acromion appellant. In ea parte, scapularum ossi processus quidam subest, quem scapulae ceruicem nominant: isque in acetabulum desinens, cum humeri capite col ligatur. DE IVGVLIS. CAP XV. IVgula, hoc est, claues, ab utroque latere sumIugulorum con sideratio. mae pectoralis ossis extremitati annectuntur: eaque fistulosa sunt, figuraque &crassitie inaequabili. Pars nanque eorum inferior, quae pectoris ossi alligatur, crassior caeteris, rotundiorque est. Huic succedens, longè gracilior. Quod reliquum est, totum rotundum, inaequabileque est, quoad cum scapularum osse committitur, ubi quasi latiusculum est. Mediae iuguli totius partes exterius gibbae sunt, praesertim quae ad scapu las tendunt