Latin
DE PATELLA. CAP. XXIII
Galenus, Epitome Galeni operum 147
Unproofread scanNot analysed yet
Ita fit ut sint uenae quatuor, quae ad pedes descendunt: una quidem omnium extima, per gibbosum fibulae extremum: altera per partes ipsius interiores: tertia per anteriorem tibiae extremi regionem: &quarta, quę ex interio ribus partibus extuberantes tibiae processus com plexa est. Hoc igitur tibi dissectionis uenarum principium esto. Deinceps de arterijs dicendum. Harum origo est sinister cordis uentriculus. Hinc autem in pulmones, gratia trahendi spiritus, de riuatur radicis instar, una tenuis simplicique tunica constans: tum altera etiam hac multò crassior, quae ueluti truncus omnium arteriarum existit. Habet praeterea cordis ipsius corpus circun fusas in ambitum arterias duas: alteram quidem maiorem, quae maximam ipsius partem amplectitur: alteram ea maximè regione distributam, ubi tertium uentriculum esse existimauit Aristoteles, quum tamen nusquam is reperiatur. Has gitur arterias, simulatque maxima de corde se prompserit, ab ea produci uideas, ipsamque mox in membra haudquaquam paria diduci. Et horum quidem, quod minus est, sursum ferri, ipsumque confestim in partes rursum inaequales fin di, ac subinde ipsarum maiorem, ad iugulum tendentem obliquam, de sinistra ad dextram thora cis partem porrigi, alteramque oppositum habere situm. At uerò arteriae pars maior, quae ad iugulum tendit, ubi prope thymum peruenerit, primùm quidem ad sinistram iugularem emittit ra mum: post illum, alterum ad dexteriorem. Dein de quicquid ipsius restat, ad scapulam axillamque finistram tendit. Quin etiam quaedam ad pectoris os, alia ad primas thoracis costas, alia ad spinales musculos, alia denique per foramina sex primarum colli uertebrarum deducta, unà cum uena, ad spinalis medullae membranas, descendit: alia ad summum humerum, scapulam, axiliamque dextram extenditur. Quae quidem, sicuti &aliae omnes, diuiduntur unà cum adiacentibus uenis: quemadmodum &quae arteriae carotides appellantur: ex quibus unà cum iugularijs internis, ascendit quaedam arteria. At quae in superficie extant iugulares, eae sine arterijs con spiciuntur. Omne autem quod ex carotidibus reliquum est, sursum rectà procedens, in caluam penetrat, inibique plexum retiformem producit: de inde in duas rursus coniens arterias, subit ad cerebrum. Porrò arteriae quae à corde se promit pars maior ad spinam deflectitur, quintamque thoracis uertebram ascendit: &inde per totam spinam, usque ad latum os, descendit, primùm propaginem quandam tenuem emittens in eas tho racis partes, quibus pulmones adiacent. Extrema autem ipsius ad arteriam usque ascendunt: deinde per singulas uertebras rami tum in spatia intercostalia, tum ad spinalem medullam exo60 riuntur. Vbi autem egressa est magna arteria thoracem, primò duas in septum transuersum arterias mittit: deinde in uentrem, lienem, ac iecur iniugem unam. Interdum ex una radice bifariam di ducta, uentriculo quidem, &lieni, &hepati alVEN. ET ART. LIB. tera pars: altera intestinis distribuitur per duo Mesenterium trimesenteria, tum id quod ad dextram situm ha plex.