# Epitome Galeni operum 148.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 148.1 to 148.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/148.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/148.1

bens, primarium est coli partium: tum id quod est omnium intestinorum medium. Nam tertium mesenterium, quod prope sedem pertingit, in sinistra situm, nullam inde assumit arteriam: sed de imis partibus in ipsum quaedam inseritur, quae propter renes à magna arteria iniugis & ipsa nascitur. Atqui inter hanc & modò commemoratas, duae magnitudine praecipuę ad renes tendunt. Cum uenis etiam quae ad ilia & testes feruntur, arteriae etiam ad eundem procurrunt modum. Caeterùm arteriae magnae pars ex trema, quum ad latera lumborum peruenerit, suprà positam uenam transcendit. Quod postea quàm factum fuerit, haud aliter quàm uena scisArteriae lumbi in crura diuari sa, bipartitò arteria partem utranque in sibi sub catio. iectum crus mittit: à quarum utraque obiter singuli propagantur ramuli, qui conceptibus per umbilicum inseruntur: in perfectis autem animantibus, ipsi ad os latum excurrunt. At ipsa cruris utrinque arteria ad intimas distributa partes fertur cum magna uena. Nam ijs ueVenae quibus nis quae in cruribus, manibus, abdomine, dortulla subest arso, & collo, per summam superficiem uisuntur teria. ne una quidem sub est arteria. Sedenim arterias Arteriae superfiin solo capite iuxta cutem inueneris, tum ea tiales vbi cernam quae post aures, tum eas quae ad utraque tempe tur. Venarum artera extant. Porrò in conceptibus uenae arteriaeque riarumque in con intexuntur, ab extremis uenarum osculis proceptibus considedeuntes, quae ad uterum pertinent. Quibus in ratio. ter se coeuntibus, concurrentibusque ijs, quae ex coitu sunt factae, arterijs & uenis, contingit ex ipsis fieri coniugium illud utrorunque uasorum quod inseritur in umbilicum. Arteriae siquidem uesicam foetus complexae, ad arterias illas tendunt, quae à magna per spinam porrecta mittuntur. Venae autem, simulatque ex umbilico se proiecerint, coeuntes, unam magnam perficiunt quę ad concauum iecinoris tendit, haud procul ab Venae absque arti ea uena, quae ad portas est. Haec igitur uena sirijs quae sint. ne arteria est, ac post illam tota caua, donec ad spinam peruenerit. Sic nec septi transuersi uena, nec illa quae alit thoracem, nec humeraria tem, nec axillaris (praeterquàm ubi altius coarctantur, ut in cubiti articulo) habet ullam arteriam adiunctam.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
