Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
PERGAMENI GALENI de anatomicis administrationibus Liber I. Vod pali in tentorijs praestant, &in aedibus muri, id nimirum in ani malibus ossium substantia: ad cuius imitationem caetera in animante soent effingi, formarique. Idcirco &simia, inter uniuersa animantium genera, tum uisceribus, tum musculis, tum arterijs, &neruis (quandoquidem &ossium forma) homini simil lima est. Quoniam igitur corporis forma ossibus similis est, quibus etiam natura aliarum partium respondet, operae precium fuerit in primis exactam humanorum ossium indipisci peritiam: eamque haud quidem ex libris tantùm, sed oculata inquisitione uenari: id quod licebit tibi, si assiccata ca dauera contempleris accuratissimè, aut etiam earum simiarum ossa, quae homini quamsimillimae existunt. Quanquam praestiterit in utroque animali, &in simia &in homine, cognitionem ossium inuestigare, post quam mox ad concisionem musculorum est properandum. Deinde licebit quiduis discere primùm, siue arterias, siue uenas, siue neruos. Atque in horum consectionibus uer santi, uiscerum &reliquorum omnium natura innotescet. Ac sanè positura ossium, seorsum no bis exposita est, sicuti &musculorum anatome. Quare si in illis commentarijs te exerceas priusquam ad hos accingaris, haud inutile fuerit. Quum autem per chirurgiam musculos ipsos propter abscessus altiores, incidere interdum co gamur, actionis ipsorum cognitio maximè ex 40 usu est, ut tum perdiscere, tum praedicere possis, omnem abigendo calumniam, functionem in magnis uulneribus, ubi musculus totus transuersim dissectus fuerit, abolituram. Taceo qui musculorum actiones norit, eum chirurgum alios quidem musculos cautè, alios autem incisurum audacius. Praestat tamen pro fibrarum ductu, ipsorum diuisionem moliri. Nam incisiones transuersae, quae utique ad angulos re ctos fiunt, actionem dissoluunt. Necesse autem est interim, partes quasdam uulneribus angustis altioribusque confectas, adhuc amplius diuidere, alias ob alios usus: quo in opere, fibrarum posi turę, musculorumque actionum intelligentia, om nium maximè desideratur. Hanc qui ambit, ne pigeat ipsum uel proprijs manibus pellem auferre cadaueris. Nam octo statim musculos ignora runt, qui ante me simias alijs excoriandas trad derunt. Sunt uerò horum octo musculorum, duc ad buccarum motum à natura formati: alij autem duo, brachia lateribus adducentes. Porro quatuor reliquos reperi, duos quidem sub illis glabris pelliculis, quae uestiunt interna manuum: alios autem duos, sub illis quibus plantę pedum teguntur. Ad haec uerò, quum simiae cui piam, quam in aqua extinxeram, detraxissem olim exMusculus costis remam cutem, inueni in illa etiam musculum te vniuersis incunnuem &membranosum, costis omnibus incunbens.