Latin
152.5 to 152.6
Galenus, Epitome Galeni operum 152.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi autem transuersum ipsum incideris, partem inferiorem attolles, diuellesque ipsam non modò à ubiectis particulis, sed à cute etiam cui adhaerescit. Sic enim cognosces, quòd ex tali musculo is tendo ortus sit, quodque internae omnium digitorum parti tendatur. Post hunc tendinem di latatum, uasa &nerui inibi distributi se ostendunt: quibus etiam membranę incumbunt, quę fendinet motum ipsis tollendae sunt. Nam subsunt tendines tes digitos. qui digitos flectunt, à binis prodeuntes capitibus, illic maximè siti, ubi &ligamenti, &tendinis super illud dilatati caput, positum est. Horum autem subiectorum capitum, alterum qua tuor producit tendines, digitis omnibus, praeterquàm ed by terquam magno, iuxta secundi internodij principium insertos, à quibus secundus eorum articulus flectitur. Alterum quod huic subiacet ten dinum caput in quinque discretum particulas, in extremam usque digitorum aciem pertingens, inibi inseritur. Tendines autem uniuersos ualens aliquod munimentum, singulos priuatim ambit, multò sanè ipso tendine durius, atque mem branae crassiori simile.