Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 155
Unproofread scanNot analysed yet
Constat autem omnibu. interiore tenso pronam manum constitui, supinam exteriore. Ac dicti mihi iam sunt omnes it musculi, qui cubitum radiumque in orbem ambiunt. Post quos tu summę manus exiguos aggredere. Etenim reperies exiles quosdam musculos, tendinibus tertium articulum digitorum mouentibus adnatos. Quatuor autem ut tendines ipsi, ita &ligitorum musculi, hi sunt: parui nempe, annularis medij, &indicis. At magnum, alij mouent duo musculi: unus enim illum longissimè ab omnibus digitis abducit, ex primo carpi osse profectus: aius, indicem uersus agit. Alius pręterea musculus paruum digitum à caeteris plurimum remouet, ex primo ossium carpi, quod secundum illum consistit, pro cedens. Hi igitur septem musculi meritò anatomicos non latuerunt. *Aliorum autem singuli, ipsis quatuor tendinibus metacarpij in uno sitis quum adhaerescant, haud mirum si non ita facilè conspiciantur. Ex quibus bini ad priorem cuiusque digiti articulum intrinsecus perueniunt, ac ipsius latera iam quoqu attingunt: reliqui omnes ex carpi ac metacarpij ligamento iuxta ossium ferè commissuram pocesse. runt. At pollicis musculi elatiorem his processum exigunt, &ipsi ex ligamento nati, non quidem ossium dictorum, sed quod musculorum maximorum bina capita, unde mouentur digiti, constringit. Porrò ligamen hoc ex carpi ossibus utrinque prodit, nec cubiti extremum attingens, nec initium ossium quae in metacarpio ha bentur. His ablatis musculis, neque in extrema manu, neque in cubito superest ullus alius secandus. Post quos ligamenta scalpello acuto omnia 40 sunt abscindenda. Quorum ligamentorum triplex in corpore est usus: ossa quippe connectunt: munimento sunt corporibus subditis: ac denique indumenta his ipsis tendinibus extrinsecus cirtundantur. Apparebit autem caput musculi qui radio incumbit, quum anteriorem musculum brachij detexeris. Caeterùm sectio ipsa prope ue nam humerariam, quae per totum fertur brachium, decliuis administretur, tota quae inibi adhaeret, ute ablata, &uniuersis musculorum membranis. Sectionem uerò quae in superiori humeri parte facienda est, administrabis, fibrarum similitudinem dissimilitudinemque obseruans. Ex quibus etiam totam humeralis musculi circumscriptionem, ad unum cacumen peruenientem, co gnosces: cuius processus tanquam triangularis, in brachium conijcitur. Qui musculus peculiaris est humeri articulo. Verùm solus ex mouenti bus ipsum, necessariò nunc is aufertur, ut anterio res musculi, brachij caput biceps appareat. Bra 60 chij interior musculus, duo habet suspensa capi ta: unum ad scapularum ceruicis supercilium, al terum ad processum anchorę similem. Ligamen utriusque capitis abundè trahens, est paulò minus toto rotundum.